PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.20 Pro hiis itaque omnibus gloriam referamus clementi deo non per uerba solum, sed multo magis per res, ut et hiis que post hec potiamur bonis. Quibus fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Iesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

11.2.20 Pro quibus omnibus gloriam diuinae demus clementiae, non uerbis solum sed re ipsa, ut futurorum bonorum fiamus participes. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.20 pro quibus omnibus gloriam diuinae demus clementiae, non verbis solum, sed re ipsa: vt futurorum bonorum fiamus participes, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

11.2.20 Pro his vero omnibus gloriam referamus benignissimo Deo, non verbis tantum, sed multo magis operibus, ut futura consequamur bona, quae utinam omnes adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi: per quem et cum quo Patri gloria, simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.