PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.14 Semper hoc habitat tabernaculum. Carnem enim nostram circuminduit non ut rursus relicturus eam, sed ut semper habiturus secum. Non utique nisi hoc esset, et throno dignam fecisset eam regali, et induens eam adoraretur ab omni superiori militia, angelis, archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus.
CLOSE
Griffolini

11.2.14 Perpetuo enim hoc habitat tabernaculum. Carnem nostram induit. non ut rursum dimitteret. sed omni cum ea tempore habitaturus. aliter enim regio eam throno fecisset indignam: et omnium angelorum exercitui: angelis1530: angelis et archangelis thronis dominationibus principatibus potestatibus inferiorem constituisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.14 perpetuo enim hoc habitat tabernaculum. Carnem nostram induit, non vt rursum dimitteret, sed omni cum ea tempore habitaturus: aliter enim regio eam throno fecisset indignam, et omnium angelorum exercitui, angelis, et archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus inferiorem constituisset.
CLOSE
Montfaucon

11.2.14 Semper habitat in hoc tabernaculo: carnem quippe nostram induit, non ut postea relinqueret, sed illam semper secum habiturus. Nisi enim hoc esset, non illam regio solio dignatus esset, neque ipsam ferens adoraretur ab omni caelesti exercitu, ab Angelis, Archangelis, Thronis, Dominationibus, Principatibus, Potestatibus.