PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.4 Non hec igitur dicit, sed hic que secundum nos maledictionem suscipiens non dimittit nos maledictos esse de reliquo. Ita utique et hic carnem eum ait factum esse, cum transmutantem in carnem substantiam, sed assumentem eam, intacta manente illa.
CLOSE
Griffolini

11.2.4 Non igitur hoc dicit, sed quod pro nobis maledictum accipiens, non sinit nos amplius maledictos esse. Itidem hoc in loco carnem inquit ipsum factum esse, non quod mutauerit carne substantiam, sed quod carnem accoeperit1470/1486/1530: accepit, nulla ex1470/1486/1530: om. parte coinquinata substantia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.4 Non igitur hoc dicit, sed quod pro nobis maledictum accipiens, non sinit nos amplius maledictos esse. Itidem hoc in loco, carnem, inquit, ipsum factum esse: non quod mutauerit carne substantiam, sed quod carnem accepit, nulla parte coinquinata substantia.
CLOSE
Montfaucon

11.2.4 Non igitur hoc dicit; sed ipsum accepto illo, quod contra nos erat, maledicto, non sinere nos amplius maledictos esse. Sic et hoc loco dicit ipsum carnem factum esse; non mutata in carnem substantia, sed post acceptam carnem illa intacta manente.