PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.9 Et qualiter dignum ita dispositos respirare, uel solem hunc uidere. Est et alia occasio hiis qui ita desidiosi sunt irrationabilissima, hec id est non possidere, neque habere libros, et ad diuites quidem derisio est pro hac exempli occasione.
CLOSE
Griffolini

11.1.9 Et quonam pacto qui ita sentiunt spirare: solem ue conspicare1530: conspicari digni sunt? Est et alia his oscitantibus inepta excusatio: librorum uidelicet inopia. Et diuitibus quidem ad hoc respondere ridiculum est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.9 et quo nam pacto, qui ita sentiunt, spirare, solemve conspicari digni sunt? Est et alia his oscitantibus inepta excusatio, librorum videlicet inopia. Et diuitibus quidem ad hoc respondere ridiculum est.
CLOSE
Montfaucon

11.1.9 An merentur qui sic affecti sunt vel respirare, vel hunc solem aspicere? Est et alia tam ignavis hominibus ineptissima excusatio, librorum scilicet inopia. Ac divitibus quidem ridiculum esset ea de re verba facere.