PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.14 Sed exsurgite ut nichil nos eorum que dicuntur pretereat. Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Cum dixisset quoniam ex deo nati sunt, qui susceperunt eum et filii dei facti sunt. Ineffabilis huius honoris ponit causam et materiam, hoc autem est, hoc id est fieri carnem uerbum et serui formam suscipere dominatorem.
CLOSE
Griffolini

11.1.14 Sed excitemini, quaeso, ne quid uos praetereat. Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Cum dixisset ex deo, et filios dei factos, qui eumB: cum recoeperunt, tanti honoris causam adiecit, quod uerbum caro factum est, et serui formam dominus accoepit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.14 Sed excitemini quaeso, ne quid vos praetereat. Et verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Cum dixisset ex deo natos, et filios dei factos, qui eum receperunt: tanti honoris causam adiecit. Quod verbum caro factum est, et serui formam dominus accepit:
CLOSE
Montfaucon

11.1.14 Sed animum adhibete, ne quid vos dictorum effugiat. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Postquam dixerat illos qui eum receperunt, ex Deo natos et Dei filios esse, ineffabilis hujus honoris causam affert, hanc nempe, quod Verbum caro factum sit, et Dominus servi formam acceperit.