PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.13 Neque enim erat aliter restitui, non eo qui a principio id plasmauerat, ei manum porrigente et informante, desuper ea que est per aquam et spiritum regeneratione. Et considera michi horribilitatem et ineffabilitatem ministerii.
CLOSE
Griffolini

11.2.13 neque enim aliter exurgere poterat: nisi qui in principio eam effinxerat manum porrexisset. et celitus aque et spiritus regenerationem informasset. Et animaduerte queso admirandum: atque archanum misterium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.13 neque enim aliter exurgere poterat, nisi qui in principio eam effinxerat, manum porrexisset, et coelitus aquae et spiritus regenerationem informasset. Et animaduerte quaeso admirandum, atque arcanum mysterium,
CLOSE
Montfaucon

11.2.13 Neque enim poterat alio modo resurgere, nisi is qui in principio illam efformaverat, ipsi manum porrexisset, et superne illam reformasset per aquae regenerationem et Spiritus. Et vide mihi horrendum et arcanum mysterium.