PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.6 Qualiter enim? sum et superuacue, et hic solum secundum breue hoc tempus, hiis que dicuntur uacent? Si enim quidam negocia causantur et sollicitudines, et multam publicanorum et priuatarum rerum multitudine et mundanis ita affixos esse semper ut neque paruam in hiis que omnibus sunt utiliora, agant uacationem.
CLOSE
Griffolini

11.1.6 Quamobrem?1470: QuamobremQuoniam1486: quomodo intempestiue et in sola tantum ecclesia breui tempore meis uacant sermonibus. Quod si qui sunt, qui negocia occupationesque et publicarum priuatarumque rerum curas causantur, primum in hocB: hec non parum errant, quod in tot rebus uersantur, et ita semper saecularibus negociis affixi sunt, ut ne minimum quidem in iis1530: his, quae maxime necessaria sunt, studium impendant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.6 Quam ob rem?1603: rem quoniam obiter ac negligenter, et in sola tantum ecclesia breui tempore meis vacant sermonibus. Quod si qui sunt qui negocia occupationesque, et publicarum priuatarumque rerum curas causantur: Primum in hoc non parum errant, quod in tot rebus versantur, et ita semper secularibus negociis affixi sunt, vt ne minimum quidem in his quae maxime necessaria sunt, studium impendant.
CLOSE
Montfaucon

11.1.6 Quomodo possent enim, cum obiter tantum et brevi tempore dictis attendant? Quod si qui negotia praetendant et sollicitudines, si multam in publicis privatisque rebus operam; primo quidem non levis culpa haec est, sese tanta negotiorum turba obruere, et saecularibus rebus ita semper affigi, ut ne minimum quidem studii impendatur iis quae maxime necessaria sunt.