PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.17 Ideoque non interim in silentium sermonem hunc concludamus, tantum uobis iubentes remunerare talem uestrum dominatorem et benefactorem retributionibus que rursus nobis luchrum circumstatuent omne. Ipse uero sunt anime nostre cum diligentia nos procurationem facere.
CLOSE
Griffolini

11.2.17 Quamobrem iam orationi nostrae finem imponemus, si prius unum uos faciemus admonitos, ut scilicet ei uicem reddamus, qui tam bene de nobis meritus est. Quod si fecerimus ad nos rursusB: rursum omne lucrum refereturB: inferetur; 1486/1530: referturB: inferetur; 1486/1530: refertur. Tunc autem ei uicem reddiderimus, cum anima nostra nobis curae fuerit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.17 Quam ob rem iam orationi nostrae finem imponemus, si prius vnum vos faciemus admonitos, vt scilicet ei vicem reddamus, qui tam bene de nobis meritus est: quod si fecerimus, ad nos rursus omne lucrum referetur. Tunc autem ei vicem reddiderimus, cum anima nostra nobis curae fuerit.
CLOSE
Montfaucon

11.2.17 Quamobrem nos concionem hanc silentio claudemus, cum vos monuerimus, ut benefactori tanto vicem rependatis, cujus rei lucrum totum nobis postea rependetur. Vicem autem rependimus, si magnam animae nostrae curam habeamus.