PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.17 Si uero insuper inducta hominum dignitate in nullo honorabiliorem aud uiliorem adherentia lesit, multo magis incorruptibili et beata illa substantia, quoniam super inductum quidem nichil habet neque quid adueniens et recedens. Omnia uero habet immobilia et fixa in finem bona.
CLOSE
Griffolini

11.1.17 Quod si in contingenti hominum dignitate nihil honoratiorem abiectioris consuetudo offendit, multo minus immortalem illam substantiam, cum nihil non proprium habeat, quod adsit, nihil quod absit, cum omnia bona firma stabiliaque in aeternum possideat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.17 quod si in contingenti hominum dignitate nihil honoratiorem abiectioris consuetudo offendit, multo minus immortalem illam substantiam, cum nihil non proprium habeat, nihil aduenticium, nihil quod adsit et absit, cum omnia bona firma, stabiliaque in aeternum possideat:
CLOSE
Montfaucon

11.1.17 Quod si in illa adventitia prorsus hominum dignitate, honoratiorem cum viliori consuetudo nihil laedit; multo minus immortalem ac beatam illam substantiam, quae nihil adventitium habet, nihil quod modo adsit, modo absit, sed omnia bona immota et ad finem usque manentia.