PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.3 Sicut enim cum dicat: Christus nos redemit ex legis maledictione, factus pro nobis maledictio, non hoc ait quoniam substantia eius a propria desistens gloria in maledictionem substanciata est; hoc, hoc enim neque demones intelligerent, neque qui ualde sunt insensati, et hiis que secundum naturam sunt priuati sensibus tanta cum impietate iniquitatem.
CLOSE
Griffolini

11.2.3 Quemadmodum enim cum inquit: Christus nos redemit ex maledicto legis, factus pro nobis maledictum, non intelligit substantiam eius a propria gloria separatam in maledictum uersam. Hoc enim neque daemones ipsi, neque stultissimi, et naturali sensu penitus carentes opinarentur, tantam ea opinio saperet una1470: unam cum impietate stulticiam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.3 Quemadmodum enim cum inquit: Christus nos redemit ex maledicto legis, factus pro nobis maledictum: non intelligit substantiam eius a propria gloria separatam in maledictum versam: hoc enim neque daemones ipsi, neque stultissimi et naturali sensu penitus carentes opinarentur, tantam ea opinio saperet vna cum impietate stulticiam.
CLOSE
Montfaucon

11.2.3 Quemadmodum enim cum dicit: Christus nos liberavit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; non significat substantiam suam a gloria abscedentem, in maledictum versam esse: illud enim ne daemones quidem, neque vel stultissimi et amentes cogitaverint; tantam nempe sapit illud cum impietate conjunctam stultitiam.