PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.16 propriam quidem naturam in nullo ab hac minorauit descensione. Et nos qui semper in ignominia sedebamus et tenebris, ad gloriam ineffabilem reduxit. Ita sicubi et rex pauperi et inopi loquatur cum studio et bona uoluntate. In nullo quidem se ipsum preponens confundit, illum uero apud omnes spectabilem et preclarum fecit esse.
CLOSE
Griffolini

11.1.16 Suam nanque naturam descensu suo nihilo inferiorem reddidit. Nos autem cum in ignominia ante et in tenebris essemus, ad supernamB: superna erexit gloriam. Non aliter quam cum rex inopem mendicumque studio et beniuolentia quadam alloquitur, nihil se indignum facit, illum uero omnibus admirandum reddit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.16 suam nanque naturam descensu suo nihilo inferiorem reddidit, nos autem cum in ignominia ante et in tenebris essemus, ad supernam erexit gloriam. Non aliter quam cum rex inopem mendicumque studio et beneuolentia quadam alloquitur, nihil se indignum facit, illum vero omnibus admirandum reddit:
CLOSE
Montfaucon

11.1.16 Naturam quippe suam tali descensu non minuit; nosque qui in ignominia et in tenebris semper versabamur, ad gloriam erexit ineffabilem. Sic et rex cum pauperem et mendicum alloquitur cum studio et benevolentia, nihil turpe facit, illum vero apud omnes illustrem ac splendidum reddit.