PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.11 Quod autem habitat non idem utique erit, non idem erit utique cum habitaculo sed aliud. Aliud enim in alio habitat. Quia neque utique esset habitatio; nullus enim in se ipso habitat, aliud autem dixi secundum substanciam; unitione enim et copulatione unum est. Deus, uerbum, caro et non confusione facta, neque destructione substantiarum, sed unitione ineffabili quadam et inenarrabili,
CLOSE
Griffolini

11.2.11 Habitare autem non idem est quod habitatio, sed alterum in altero habitat, aliter non esset habitatio. Siquidem nihil in se ipso habitat. Alterum dixi secundum substantiam. Vnitate nanque et coniunctione unum est deus, uerbum, et caro, non confusione aut interitu substantiarum, sed arcana quadam et inexplicabili unitate.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.11 Habitare autem non idem est quod habitatio, sed alterum in altero habitat, aliter non esset habitatio. Siquidem nihil in seipso habitat. Alterum dixi secundum substantiam: vnitate nanque et coniunctione vnum est, deus verbum, et caro: non confusione, aut interitu substantiarum, sed arcana quadam et inexplicabili vnitate.
CLOSE
Montfaucon

11.2.11 Habitatio autem non idipsum est quod habitaculum; sed aliud. Aliud enim in alio habitat; alias enim non esset habitatio. Nihil enim in seipso habitat. Aliud vero dixi secundum substantiam. Nam unitate et conjunctione Deus Verbum et caro unum sunt: sine ulla confusione, vel substantiarum ablatione; sed per unionem ineffabilem inexplicabilemque.