11.2.5 Si uero dixerit quoniam deus existens omnia potest, donec est deus ens; transmutationem suscepit. Si uero transmutationem ad deterius, qualiter utique erit deus? Transmutari enim procul est ab incorruptibili illa natura.
11.2.5 Quod si qui dicerent, omnia in dei esse potestate, et iccirco in carnemF: om. potuisse transferri, id eis respondebimus: Deum profecto omnia posse, quousque deus permanet, si autem mutaretur, et in deterius, quo nam pacto deus amplius esse posset?1486: posset Longe enim ab immortali illa natura est transmutatio.
11.2.5 Quod si qui dicerent omnia in dei esse potestate, et idcirco in carnem potuisse transferri, id eis respondebimus: Deum profecto omnia posse, quousque deus permanet: si autem mutaretur et in deterius, quo nam pacto deus amplius esse posset? Longe enim ab immortali illa natura est transmutatio.
11.2.5 Quod si dixerint, Deum ut qui omnia possit, in carnem decidere potuisse: Respondebimus illis, eum omnia posse donec manet Deus; sed si mutationem admiserit, imo mutationem in pejus, quomodo Deus fuerit? Nam mutari, longe est ab immortali illa natura.