PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.2.19 Ideoque multa amentia et infinitis suppliciis dignum est, hoc id est tanto uoluptatos honore, neque ea que sunt secundum uirtutem nostram inferre. Et hoc maxime ea que ex hiis est utilitate ad nos reuertente rursus et infinitis ex hiis preiacentibus nobis bonis.
CLOSE
Griffolini

11.2.19 Quare ultime amentie est et innumeris dignum suppliciis: nisi pro uiribus contendamus tales nos. exhibere: qui tanto frui honore mereamur. Et maxime cum operum nostrorum ad nos omnis reditura sit utilitas. et multa preterea nobis bona preponantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.2.19 Quare vltimae amentiae est, et innumeris dignum suppliciis, nisi pro viribus contendamus tales nos exhibere, qui tanto frui honore mereamur. Et maxime cum operum nostrorum ad nos omnis redditura sit vtilitas, et multa praeterea nobis bona proponantur,
CLOSE
Montfaucon

11.2.19 Quamobrem extremae amentiae esset, et innumeris dignum suppliciis, tantum consequutos honorem, non ea quae penes nos sunt referre, cum maxime tota rei utilitas in nos redundet, et innumera nobis in hujus rei mercedem reposita bona sint.