PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.3 Quid igitur est quod peto? Secundum unam sabbatorum uel secundum sabbatum eam que debet in nobis legi euangeliorum incisionem hanc ante hos dies in manibus accipiens, unusquisque domi sedens legat continue, et multociens circumscrutetur cum diligentia ea que iniacent, et in inuestiget ea bene, et quid quidem manifestum.
CLOSE
Griffolini

11.1.3 Quid igitur a uobis contendimus? Vt una dierum in ebdomade: uel saltem sabbato: cure uobis sit euangelicas legere lectiones: quas ante has contiones in manibus habere: domi frequenter repetere: earum diligenter sensum disquirere: quid clarum: quid obscurum in his sit: annotare uelitis: quid pugnare uideatur: cum non pugnet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.3 Quid igitur a vobis contendimus? vt vna dierum in hebdomade, vel saltem sabbato, curae vobis sit euangelicas legere lectiones, quas ante has conciones in manibus habere, domi frequenter repetere, earum diligenter sensum disquirere, quid clarum, quid obscurum in his sit, adnotare velitis, quid pugnare videatur, cum non pugnet:
CLOSE
Montfaucon

11.1.3 Quid igitur a vobis postulo? ut una sabbatorum, vel in ipso sabbato, illam Evangeliorum partem quae vobis in concione legenda est prae manibus singuli accipientes, domi sedentes frequenter legatis, ac dicta saepe exploretis et examinetis: ac quid clarum, quid obscurum sit annotetis, quid in verbis pugnare videatur, licet non pugnet.