PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

11.1.13 Si uero quidam et immorentur, nullo melius secedentibus disponuntur. Corpore solum hic assistentes nobis. Sed ut non amplius causis nos grauemus, et in querelis nostrum tempus consumamus omne. Veniamus ad euangelii uerba. Hora enim de reliquo est ad preposita committere sermonem.
CLOSE
Griffolini

11.1.13 Si qui remanserint, nihilo attentiores sunt, corpore solo adsunt. Sed ne amplius querimoniis uos tedio afficiamB: efficiam, et tempus frustra conteratur, agite euangelium aggrediamur. Tempus enim iam propositis uerbis nostramB: nostrum accommodare orationem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

11.1.13 si qui remanserint, nihilo his qui abierunt meliores, corpore solo adsunt. Sed ne amplius querimoniis vos taedio afficiam, et tempus frustra conteram, agite euangelium aggrediamur. Tempus enim iam propositis verbis nostram accommodare orationem.
CLOSE
Montfaucon

11.1.13 Quod si qui manserint, ii non meliore sunt conditione, quam qui recesserunt, corpore solum praesentes. Sed ne amplius querimoniis vos taedio afficiamus, neve in reprehensionibus totum tempus teramus, Evangelii verba aggrediamur: tempus enim est ut rem propositam attingamus.