PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.10 Ceu ita dicens: Non prophete, mon alterius hominis, neque angeli neque archangeli, neque superiorum uirtutum, non alterius alicuius creabilis nature, si demum aliqua est et alia. Sed ipsius dominatoris, ipsius regis, ipsius naturalis filii eius unigeniti, qui omnium nostrum est dominus et dominator gloriam uidimus,
CLOSE
Griffolini

12.1.10 Ac si dicat. Non prophete: non angeli: non archangeli: non celestium uirtutum: non create alicuius nature: non cuiuspiam alterius rei. sed ipsius domini: ipsius regis: ipsius dilectissimi unigeniti filii: gloriam uidimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.10 ac si dicat. Non prophetae, non angeli, non archangeli, non coelestium virtutum, non creatae alicuius naturae, non cuiuspiam alterius rei, sed ipsius domini, ipsius regis, ipsius dilectissimi vnigeniti filii gloriam vidimus.
CLOSE
Montfaucon

12.1.10 Non enim Prophetae, non Angeli, non Archangeli, non supernarum virtutum, non alterius creatae naturae, si qua sit alia; sed ipsius Domini, ipsius Regis, ipsius vere unigeniti Filii, omnium nostrum Domini gloriam vidimus.