Homilia XII (xi)
12.1.1 Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae1470/1486: gratia et ueritatis. Fortasse uehementius quam opus sit, nuper uobis et graues uisiB: nisi sumus, et molesti acriorique contra uos, et desidiam uestram accusatione orationem nostram prosecuti sumus.
12.1.2 Quod si ea tantum gratia fecissemus, ut dolore afficeremini, non immerito esset ab omnibus iniquo animo ferendum. Verum si cum omnium uestrumB: nostrum communem spectaremus utilitatem, uestram nobis conciliare gratiam contempsimus, si non uoluntati nostrae ueniam saltem, si aequi iudices eritis, amori dabitis.
12.1.3 Etenim non parua nos formido incessit1486/1530: incussit, ne quando orationi nostrae negligentius uobis aures adhibentibus, attentione et industria remissiore grauius in uos diuinam irritaretis indignationem. Quamobrem frequenter uos excitare annitimur et somnum excutere, ut ne minimum quidem concionis nostrae uerbum inauditum praetereat.
12.1.4 Hoc enim pacto fidenter et hanc uitam agere, et in dieF: indie illa ante Christi tribunal impauidi adesse poterimus. Cum igitur superiori die satis uos admonitos fecerimus. Agite hodie ab hisB: iis uerbis exordiamur: Et uidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre.
12.1.5 Cum dixisset euangelista nos filios dei factos, neque aliter quam per uerbum, quod caro factum est, alterum item emolumentum affert, quod inde consequimur. Quod1470/1486/1530: Quid nam id est? Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Non utique nisi per socium corpus uidimus.
12.1.6 Nam si Iudaei gloriosam Moysi, cum nostrae esset naturae particeps faciem conspicari non potuerunt, sed homini etiam iusto opus fuit uelamento, quod eius gloriae magnitudinem obumbraret, ut illis, qui eius aspectum non perferebant, spectabilem redderet, quo nam pacto nudam1486/1530: om., et ipsis supernis uirtutibus inaccessibilem diuinitatem nos ex luto et terra facti ferre possemus?
12.1.7 Iccirco habitauit in nobis ut ad ipsum accedere, cum ipso loqui et conuersari audenter liceret. Quid autem significat: Gloriam quasi unigeniti a patre? Quoniam multi etiam prophetarum glorificati sunt, ut idem ipse Moyses, ut Helyas, ut Helissaeus, ille ab igneo curru tractus. Hic autem simpliciter recoeptus, et post hosB: his Daniel et tres pueri, et alii complures, quicunque miracula fecerunt,
12.1.8 et angeli hominibus apparuerunt, et suae naturae clarissimam lucem spectantibus ostenderunt. Neque angeli solum, sed et Cherubim et Seraphim multa cum gloria a propheta uisa sunt,
12.1.9 a quibus omnibus hoc in loco nos1470/1486/1530: om. euangelista abducit, et a creatura et conseruorum nostrorum claritate mentibus nostris amotis in ipso nos bonorum culmine constituit,
12.1.10 ac si dicat: Non prophetae, non angeli, non archangeli, non caelestium uirtutum, non creatae alicuius naturae, non cuiuspiam alterius rei, sed ipsius domini, ipsius regis, ipsius dilectissimi unigeniti filii gloriam uidimus.
12.1.11 Id autem uerbum, quasi, hoc in loco non similitudinis est, neque parabolae1486: parabolo, sed confirmationis et diffinitionis certissimae, quasi dicat: Vidimus gloriam, qualem deceat, et credibile sit habere unigenitum et dilectissimum omnium regis dei filium.
12.1.12 Neque hoc loquendi genus praeter morem inuenitur. Neque recusabo a communi etiam consuetudine id confirmare. Neque enim ad uerborum speciem, neque ad compositionis ornatum propositum est nobis in praesentia orationem habere, sed ad uestram duntaxat utilitatem.
12.1.13 Quapropter nihil prohibet1470/1530: prohibit ex uulgi uerbis hunc dicendi morem ostendere. Quo nam pacto?1470/1486/1530: pacto Qui regem aliquando preciosissimo cultu ornatum preciosis1470/1486/1530: preciosisque undique fulgentem lapidibus conspicati, aliis speciem illam ac maiestatem enarrare uolunt. Purpureum florem, gemmarum magnitudinem, albas mulas, auratos currus, solium astantium1530: adstantium oculos nimio fulgore praestringens1470/1486/1530: perstringens pro uiribus enarrant.
12.1.14 Cum uero et his et aliis collectis cultum illum omnem maiestatemque uerbis compraehendisse sibi non uideantur, continuo addunt: Quid multis opus est? uno uerbo dicam, quasi rex, cum ex hoc uerbo, quasi, non regi similem, sed ipsum regem uelintB: uolint significare.
12.1.15 Ita hoc in loco euangelista, quasi, inquit ad gloriae maiestatem et incomparabilem excellentiam significandam. Reliqui nanque omnes et angeli et prophetae iussi omnia operabantur. Ipse autem ea potestate, quae et regem deceret et dominum. Quod quidem et turbae admiratae sunt, quod ita loqueretur, quasi ipse uim haberet et potestatem.
12.2.1 Apparuerunt, ut dixi, angeli cum gloria multa in terra, ut in Daniele, in Dauid, in Moyse, sed tanquam serui et qui domini mandata exequerentur. Ipse autem tanquam omnium dominus et princeps, et licet sub uili et abiecta specie se ostendisset, creatura tamen dominum suum agnouit.
12.2.2 Quo nam pacto? Stella e caelo magos uocauit, qui eumB: cum adorarent, angelorum caelestium coetus in terra apparuerunt, qui et domino seruirent, et gratias referrent.
12.2.3 Alii item praecones surrexerunt omnes admirabile hoc mysterium testimonio perhibentes. Pastoribus enim angeli, ciuibus pastores, Mariae et Helisabet Gabriel, iis1530: his qui in templo erant, Anna et Simeon annuntiauerunt.
12.2.4 Nec uiri tantum et mulieres laetatiB: gaudio letali sunt, uerum nondum infans in hanc uenit cognitionem. CiuisF: ciuus, inquam, eremi, et1470: ut eodem quo hic euangelista nomine appellatus, adhuc in utero matris gaudio exultauit, et omnes spe maxima1530: maxime erigebantur.
12.2.5 Et haec quidem circa partus tempora. Verum cum se ipsum magis ostendit, longe prioribus maiora miracula apparuerunt.
12.2.6 Siquidem non amplius stella, non caelum, non angeli, non archangeli, non Gabriel, non Michael, sed ipse eum caelitus pater, et cum patre paraclitus loquens irradiansque, et in eo permanens, praedicauit.
12.2.7 Hac profecto gratia: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre.
12.2.8 Accedit ad hoc quod non pastores tantum, neque uiduae, neque senes nobis Christum annuntiant, sed ipsa quoque rerum uox omni tuba clarius proclamat, quae tanta fuit, ut quamprimum hic quoque exaudiretur.
12.2.9 Abiit in Syriam auditus eius, inquit. Tunc caelum terra facta est, cum caeli dominum contineret, quem omnibus manifestauit, ubique clara uoce professa, caelorum regem aduentasse.
12.2.10 Daemones undique exilientes diffugerunt. Diabolus oppressus abscessit. Ipsa mors primum succubuit, mox penitus abolita est, omne morborum genus disperiit. Siquidem mortuos sepulturae, insanos daemonia, aegrotos morbi reliquerunt, et plurima admirationis plena et stuporis, et praeter omnium expectationem apparuerunt, et quae non immerito desyderarunt uidere prophetae, et non uiderunt.
12.2.11 Videri1530: Videre enim licuit factos oculos, et quod in omnium uotis esse poterat, uidere scilicet quo nam pacto Adam deus effinxerit, id breui omnibus, et in potiore corporis parte ostensum est.
12.2.12 Membra praeterea abscissa restituiB: restituit, et corpori apte conglutinari. Manus emortuae moueri, pedes contorti repente prosilire, surdae aures aperiri, et muta lingua clara uoce proloqui.
12.2.13 Siquidem quemadmodum optimus architectus domum situ et uetustate labantem, ita communi hominum natura accoepta eius perditas restituit partes, disiuncta et abscissa copulauit, et quae prorsus ceciderant, erexit.
12.2.14 Quid autem opus est, ut animae formationem longe corpore admirabiliorem uerbis prosequamur? Magna sane corporis praestantia, anima tamen tanto praestantior, quanto corpore melior.
12.2.15 Neque hacB: hic tantum ratione, sed quoniam corporis natura, quocunque ipsam opifex ducere uelit, eo sequetur, neque resistit. Anima autem sui iuris uim in se habet operandi, neque ulla in re deo nisi uelit, obtemperat. Inuitam enim et coactam minime uult deus bonam, et uirtutibus praeditam reddere. Neque id animae uirtuti esset adscribendum.
12.2.16 Sed sponte sua bona sit, et sibi uirtutem complectendam persuadeat, oportet. Quamobrem difficilior huius est, quam illius cura. Veruntamen omnis emendata est, omnis fugata malicia,
12.2.17 et quemadmodum corpora bene curata non in bonam tantum ualitudinem, sed in bonum quamprimum habitum restituuntur, itidem animas deus, non a uitiis solum purgauit, sed ad ipsum mox uirtutis cacumen extulit.
12.2.18 Et publicanus apostolus factus est. Persecutor, blasphemus, calumniator, orbis terrarum praedicator apparuit. Magi Iudaeorum magistri effecti, latro paradisi ciuitate donatus, meretrix fide incredibili effulxit,
12.2.19 Chananea et Samaritana et ipsa fornicatrix, haec ad ciues suos praedicatoris munere functa ciuitatem totam irretiens uniuersos in Christi fidemB: fidem Christi traxit. Illa fide et sedulitate effecit, ut filiae anima a malo daemone liberaretur.
12.2.20 Et alii longe his peiores statim in discipulorum numerum accoepti, omnes repente corporis aegritudines, omnes animi affectus mutauerunt, et in sanitatem ipsumque uirtutis apicem euaserunt.
12.2.21 Nec duo tantum aut tres, non decem, non centum, sed totae ciuitates et gentes facillime Christi fidem accoeperunt. Quid ego praecoeptorum sapientiam, caelestium legum uirtutem, angelicae uitae ordinem enarrem?
12.2.22 Talem enim nobis uitam proposuit, tales apud nos leges condidit, tales1530: et tales mores instituit, ut qui iis1530: his utentur, angelorum mox naturam induant, et quantum homini liceat, deo similes reddantur, et si omnium hominum malitiam excesserint.
12.3.1 His igitur omnibus ab euangelista collectis, in corporibus uidelicet, in1470/1486/1530: et in animis, in elementis, Christi miraculis, praecoeptis arcanis illis, et caelo altioribus donis, legibus, moribus, persuasionibus, futurorum promissionibus, eiusque tormentis et cruciatibus,
12.3.2 in admirandam hanc, et caelestis doctrinae plenam uocem prorupit: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis.
12.3.3 Neque enim miraculorum gratia Christum duntaxat admiramur, sed et passionis, ut cum affixus est cruci, flagellis et alapis caesus, et insputus ab iis1530: his, de quibus tam bene merebatur.
12.3.4 Siquidem in iis1530: his ipsis, quae probri et ignominiae plena esse uidebantur, ipsum rursus uerbum clarissimum apparuit. Hoc Ioannes gloriam appellauit. Non enim caritatis solum et amoris fuerat, sed immensae etiam uirtutis.
12.3.5 Tunc enim mors abolita est, maledictum periit, daemones confusi sunt, et de iis1470/1486/1530: his triumphatum est, cyrographum peccatorum1470/1486/1530: om. cruci affixum.
12.3.6 Verum cum sensu ipso uisus haecB: hee non deprehenderentur, etiam corporea ipsum unigenitum dei filium, et totius naturae dominum certissime demonstrarunt.
12.3.7 Quippe cum primum sanctissimum corpus cruci affixum est, sol radios abscondit, uniuersa terra concussa et tenebris operta est, sepulcra aperta sunt, et mortuorum multitudo surrexit, ciuitatem ingressa, et cum lapis monumento impositus, et custodibus signatus esset, qui crucifixus, qui distractus, qui mortuus erat, resurrexit.
12.3.8 Praeterea potestate multa undecim implens discipulosB: discipulis, per uniuersum orbem dimisit, qui humano generi ad meliorem frugem uita directa mederentur, et caelestis doctrinae cognitionem, quocunque terrarum disseminarent, daemonum euerterent potestatem, magnas illas et arcanas diuitias edocerent, nobis animae immortalitatem, sempiternam corporis uitam, et quae intellectum nostrum excedunt, nunquam finem habitura praemia annuntiarent.
12.3.9 Haec et alia plura reputans beatus hic euangelista, quae is quidem nouit, scribere autem non est ausus, eo quod mundus ea non caperet: Omnia enim si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
12.3.10 Haec, inquam, omnia reputans exclamauit: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis.
12.3.11 Qui igitur tanta et tam admiranda audire, et tot muneribus frui meriti sunt, eos etiam uitam ea dignam doctrina exhibere oportet, ut illis fruantur bonis. Iccirco dominus noster Iesus Christus in mundum uenit, ut non solum in hac uita eius gloriam, sed futuram quoque uideamus.
12.3.12 Propterea inquit: Volo ut ubi ego1486: ego vbi sum, et ipsi sint, ut uideant gloriam meam. Quae si tam clara, tam eximia est, quid nam de ea quispiam diceret?
12.3.13 Non enim in hac terra corruptibiliB: corruptibilibus, neque in fluxis et caducis corporibus in quibus sumus, sed in perpetua et immortali1486: in mortali creatura apparuit, et tanto splendore, ut nulla posset1470/1486/1530: possit ratione compraehendi.
12.3.14 O beati! Ter, inquam, et saepius, qui gloriae illius digni habiti sunt spectatores fieri, de qua exclamans propheta inquit: Tollatur impius, ne uideat gloriam dei. Sed absit! Hoc cuiquam uestrum accidat, ut eam aliquando non uideat.
12.3.15 Ad quam assequendam, nisi summa utamur diligentia, possemus sane dicere: Bonum esset1470/1486/1530: esse, si nati non essemus. Quid enim uiuimus? quid spiritum ducimus? quid sumus, si illo priuamur aspectu,F: aspectu? si dominus noster tunc a nobis uideri non permittet?
12.3.16 Nam si illi qui solis lucem conspicari nequeunt, omni morte miseriorem uitam degunt, quid eos perpeti credendum est, qui illa luce priuantur? Siquidem in hoc saeculo caecitatis duntaxat, damnum est. In illo autem non in uisu tantum laedimur, quamuis haec sola priuatio sit grauissima, ut nequeB: uerum etiam sic par esset supplicium, sed tanto id grauius, quanto sol ille quam hic est sine comparatione praestantior.
12.3.17 Verum aliud quoque supplicium expectandum est. Quippe qui luce illa caruerit, non modo in tenebris1470/1486/1530: tenebras intrudetur, sed perpetuo ardebit, consumetur, dentibus stridebit, innumeris poenis cruciabitur.
12.3.18 Nolimus, quaeso, nos ipsos contemnere, et breui huius uitae desidia in aeternum damnari supplicium. Sed uigilemus, sobrii simus, omnia et faciamus et operemur, ut aeternis illis potiamur bonis, et fluuium illum igneo flagrore perfluentem ante horrendum tribunal longe diffugiamus,
12.3.19 in quem, qui semel inciderit, ei nunquam reditus datur. Nemo eum inde non parentes, non frater eximere amplius poterit. Quod et ipsi prophetae clamitant: Frater non redimitB: redemit, redimet homo?1470/1486/1530: homo.
12.3.20 Et Hiezeciel quiddam etiam amplius: Si staret Noe1530: Noem et Iob et Daniel, filios suos et filias non liberarent. Siquidem unum duntaxat, illic patrocinium est, operum uidelicet, quo qui caruerit, aliunde nusquam saluti locus est.
12.3.21 His itaque frequenter animo agitatis, uitam nostram nullis coinquinatam sordibus claram mundamque reddamus, ut fidenter dominum nostrum cernere, et promissa assequi bona possimus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.