12.2.8 Non adhuc enim pastores solum, neque uidue mulieres neque uiri senes nobis euangelizant, sed et ipsa rerum natura omni buccina clarius clamans, et ita alte, ut et hic eius confestim audiatur sonitus.
12.2.8 Accedit ad hoc quod non pastores tantum, neque uiduae, neque senes nobis Christum annuntiant, sed ipsa quoque rerum uox omni tuba clarius proclamat, quae tanta fuit, ut quamprimum hic quoque exaudiretur.
12.2.8 Accedit ad hoc quod non pastores tantum, neque viduae, neque senes nobis Christum annunciant: sed ipsa quoque rerum vox omni tuba clarius proclamat, quae tanta fuit, vt quamprimum hic quoque exaudiretur,
12.2.8 Non ultra enim pastores tantum, vel viduae, vel senes nobis illum annunciant; sed etiam ipsa rerum natura tuba clarius clamans, et tam alta voce, ut ejus sonus statim hucusque pervenerit.