Omelia XII (xi)

12.1.1 Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. Fortasse vehementius, quam opus sit nuper vobis et graues visi sumus et molesti, acriorique contra vos et desidiam vestram accusatione orationem nostram prosecuti sumus.

12.1.2 Quod si ea tantum gratia fecissemus, vt dolore afficeremini, non immerito esset ab omnibus iniquo animo ferendum. Verum si cum omnium vestrum communem spectaremus vtilitatem, vestram nobis conciliare gratiam contempsimus, si non voluntati nostrae veniam, saltem, si aequi iudices eritis, amori dabitis.

12.1.3 Etenim non parua nos formido incessit, ne quando orationi nostrae negligentius vobis aures adhibentibus, attentione et industria remissiore grauius in vos diuinam irritaretis indignationem. Quam ob rem frequenter vos excitare adnitimur, et somnum excutere, vt ne minimum quidem concionis nostrae verbum inauditum praetereat.

12.1.4 Hoc enim pacto fidenter et hanc vitam agere, et in die illa ante Christi tribunal impauidi adesse poterimus. Cum igitur superiori die satis vos admonitos fecerimus, agite hodie ab his verbis exordiamur. Et vidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre.

12.1.5 Cum dixisset euangelista nos filios dei factos, neque aliter quam per verbum quod caro factum est: alterum item emolumentum affert, quod inde consequimur. Quidnam id est? Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre. Non vtique visuri, nisi per socium corpus nobis apparuisset.

12.1.6 Nam si Iudaei gloriosam Mosi, cum nostrae esset naturae particeps, faciem conspicari non potuerunt, sed homini etiam iusto opus fuit velamento, quod eius gloriae magnitudinem obumbraret, vt illis qui eius aspectum non perferebant, spectabilem redderet: quonam pacto nudam et ipsis supernis virtutibus inaccessibilem diuinitatem, nos ex luto et terra facti ferre possemus?

12.1.7 Idcirco habitauit in nobis, vt ad ipsum accedere, cum ipso loqui et conuersari audenter liceret. Quid autem significat, gloriam quasi vnigeniti a patre? Quoniam multi etiam prophetarum glorificati sunt: vt idem ipse Moses, vt Elias, vt Helisaeus: ille ab igneo curru tractus, hic autem simpliciter receptus: et post hos Daniel, et tres pueri, et alii complures quicunque miracula fecerunt,

12.1.8 et angeli qui hominibus apparuerunt, et suae naturae clarissimam lucem spectantibus ostenderunt. Neque angeli solum, sed et1603: a Cherubin et Seraphin multa cum gloria a propheta visa sunt.

12.1.9 A quibus omnibus hoc in loco euangelista abduxit, et a creatura et conseruorum nostrorum claritate mentibus nostris amotis, in ipso nos bonorum culmine constituit:

12.1.10 ac si dicat. Non prophetae, non angeli, non archangeli, non coelestium virtutum, non creatae alicuius naturae, non cuiuspiam alterius rei, sed ipsius domini, ipsius regis, ipsius dilectissimi vnigeniti filii gloriam vidimus.

12.1.11 Id autem verbum, quasi, hoc in loco non similitudinis est, neque parabolae, sed confirmationis et definitionis certissimae, quasi dicat: Vidimus gloriam qualem deceat, et credibile sit habere vnigenitum, et dilectissimum omnium regis dei filium.

12.1.12 Neque hoc loquendi genus praeter morem inuenitur. Neque recusabo a communi etiam consuetudine id confirmare. Neque enim ad verborum speciem, neque ad compositionis ornatum propositum est nobis in praesentia orationem habere, sed ad vestram duntaxat vtilitatem.

12.1.13 Quapropter nihil prohibet1603: prohibit ex vulgi verbis hunc dicendi morem ostendere. Quonam pacto? Qui regem aliquando preciosissimo cultu ornatum, preciosisque vndique fulgentem lapidibus conspicati, aliis speciem illam ac maiestatem enarrare volunt, purpureum florem, gemmarum magnitudinem, albas mulas, auratos currus, solium adstantium oculos nimio fulgore perstringens, pro viribus enarrant.

12.1.14 Cum vero et his et aliis collectis cultum illum omnem maiestatemque verbis comprehendisse sibi non videantur, continuo addunt: Quid multis opus est? vno verbo dicam, quasi rex. Cum ex hoc verbo, quasi, non regi similem, sed ipsum regem velint significare:

12.1.15 ita hoc in loco euangelista, quasi, inquit, ad gloriae maiestatem et incomparabilem excellentiam significandam. Reliqui nanque omnes et angeli, et prophetae, iussi omnia operabantur, ipse autem ea potestate quae et regem deceret et dominum. Quod quidem et turbae admiratae sunt, quod doceret eos sicut potestatem habens.

12.2.1 Apparuerunt itaque, vt dixi, etiam angeli cum gloria multa in terra: vt in Daniele, in Dauid, in Mose, sed tanquam serui, et qui domini mandata exequerentur: ipse autem tanquam omnium dominus et princeps, et licet sub vili et abiecta specie1603: pecie se ostendisset, creatura tamen dominum suum agnouit.

12.2.2 Quonam pacto? Stella e coelo Magos vocauit, qui eum adorarent. Angelorum coelestium coetus in terra apparuerunt, qui et domino seruirent, et eum laudarent.

12.2.3 Alii item praecones surrexerunt, omnes admirabile hoc mysterium euangelizantes. Pastoribus enim angeli, ciuibus pastores, Mariae et Elizabeth Gabriel, his qui in templo erant, Anna et Simeon annunciauerunt.

12.2.4 Nec viri tantum et mulieres laetati sunt, verum etiam infans nondum in lucem editus. Ciuis inquam eremi, et eodem quo hic euangelista nomine appellatus, adhuc in vtero matris gaudio exultauit, et omnes spe maxime erigebantur,

12.2.5 et haec quidem circa partus tempora. Verum cum seipsum magis ostendit, longe prioribus maiora miracula apparuerunt.

12.2.6 Siquidem non amplius stella, non coelum, non angeli, non archangeli, non Gabriel, non Michael, sed ipse eum coelitus pater praedicauit: et cum patre ipse paracletus vna cum voce in ipsum descendens, et manens super eum.

12.2.7 Hac profecto gratia dicebat: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre.

12.2.8 Accedit ad hoc quod non pastores tantum, neque viduae, neque senes nobis Christum annunciant: sed ipsa quoque rerum vox omni tuba clarius proclamat, quae tanta fuit, vt quamprimum hic quoque exaudiretur,

12.2.9 abiit enim in Syriam auditus eius, inquit. Tunc coelum terra facta est, cum coeli dominum contineret, quem omnibus manifestauit, vbique clara voce professa, coelorum regem aduentasse,

12.2.10 daemones enim vndique exilientes diffugerunt, diabolus oppressus abscessit, ipsa mors primum succubuit, mors penitus abolita est, omne morborum genus disperiit. Siquidem mortuos emiserunt sepulturae, insanos daemonia, aegrotos morbi reliquerunt: et plurima admirationis plena et stuporis, et praeter omnium expectationem apparuerunt, et quae non immerito desiderarunt videre prophetae, et non viderunt.

12.2.11 Videre enim licuit formatos oculos, et quod in omnium votis esse poterat, videre scilicet quonam pacto Adam deus de terra effinxerit, id breui omnibus, et in potiore corporis parte ostensum est.

12.2.12 Membra praeterea dissoluta restitui, et corpori apte conglutinari, manus emortuas moueri, pedes dissolutos repente prosilire, surdas aures aperiri, et mutam linguam clara voce proloqui.

12.2.13 Siquidem quemadmodum optimus architectus domum situ et vetustate labantem, ita communi hominum natura accepta, eius perditas restituit partes, disiuncta et abscissa copulauit: et quae prorsus ceciderant, erexit.

12.2.14 Quid autem opus est, vt animae formationem longe corpore admirabiliorem verbis prosequamur? Magna sane corporis praestantia, anima tamen tanto praestantior, quanto corpore melior.

12.2.15 Neque hac tantum ratione, sed quoniam corporis natura, quocunque ipsam opifex ducere velit, eo sequitur, neque resistit: anima autem sui iuris vim in se habet operandi, neque vlla in re deo, nisi velit obtemperat: inuitam enim et coactam minime vult deus bonam, et virtutibus praeditam reddere: neque id animae virtuti esset adscribendum,

12.2.16 sed sponte sua bona sit, et sibi virtutem complectendam persuadeat oportet. Quamobrem difficilior huius est, quam illius cura. Veruntamen omnis emendata est, omnis fugata malicia:

12.2.17 et quemadmodum corpora bene curata non in bonam tantum valetudinem, sed in bonum pristinum habitum restituuntur: itidem animas deus non a viciis solum purgauit, sed ad ipsum etiam1603: est virtutis cacumen extulit:

12.2.18 et publicanus apostolus factus est: persecutor, blasphemus, calumniator, orbis terrarum predicator apparuit: Magi Iudaeorum magistri effecti: latro paradisi ciuitate donatus: meretrix fide incredibili effulsit:

12.2.19 Cananaea et Samaritana et ipsa fornicatrix, haec ad ciues suos praedicatoris munere functa, ciuitatem totam irretiens, vniuersos in Christi fidem traxit. Illa fide et sedulitate effecit, vt filiae anima a malo daemone liberaretur.

12.2.20 Et alii longe his peiores statim in discipulorum numerum accepti, omnes repente corporis aegritudines, omnes animi affectus mutauerunt, et in sanitatem, ipsumque virtutis apicem euaserunt.

12.2.21 Nec duo tantum, aut tres, non decem, non centum, sed totae ciuitates et gentes facillime Christi fidem acceperunt. Quid ego praeceptorum sapientiam, coelestium legum virtutem, angelicae vitae disciplinam enarrem?

12.2.22 Talem enim nobis vitam proposuit, tales apud nos leges condidit, et tales mores instituit, vt qui his vtentur, angelorum mox naturam induant: et quantum homini liceat, deo similes reddantur, etsi omnium hominum maliciam excesserint.

12.3.1 His igitur omnibus ab euangelista collectis, in corporibus videlicet et in animis, in elementis, Christi miraculis, praeceptis arcanis illis, et coelo altioribus donis, legibus, moribus, persuasionibus, futurorum promissionibus, eiusque tormentis et cruciatibus,

12.3.2 in admirandam hanc et coelestis doctrinae plenam vocem prorupit: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre plenum gratiae et veritatis.

12.3.3 Neque enim miraculorum gratia Christum duntaxat admiramur, sed et passionis, vt cum affixus est cruci, flagellis et alapis caesus, et insputus ab his, de quibus tam bene merebatur.

12.3.4 Siquidem in his ipsis, quae probri et ignominiae plena esse videbantur, ipsum rursus verbum clarissimum apparuit, hoc Ioannes gloriam appellauit. Non enim charitatis solum et amoris fuerat, sed immensae etiam virtutis.

12.3.5 Tunc enim mors abolita est, maledictum periit, daemones confusi sunt, et de his triumphatum est, chirographum cruci affixum.

12.3.6 Verum cum sensu ipso visus haec non deprehenderentur, etiam corporea ipsum vnigenitum dei filium, et totius naturae dominum certissime demonstrarunt.

12.3.7 Quippe cum primum sanctissimum corpus cruci affixum est, sol radios abscondit, vniuersa terra concussa et tenebris operta est, sepulchra aperta sunt, et mortuorum multitudo surrexit, et ciuitatem ingressa est: et cum lapis monumento impositus esset: et custodes adhibiti, qui in crucem sublatus, qui clauis affixus, qui mortuus erat, resurrexit.

12.3.8 Praeterea potestate multa vndecim implens discipulos, per vniuersum orbem dimisit, qui humano generi ad meliorem frugem vita directa mederentur, et coelestis doctrinae cognitionem quocunque terrarum disseminarent, daemonum euerterent potestatem, magnas illas et arcanas diuitias edocerent, nobis animae immortalitatem, sempiternam corporis vitam, et quae intellectum nostrum excedunt, nunquam finem habitura praemia annunciarent.

12.3.9 Haec et alia plura reputans beatus hic euangelista, quae is quidem nouit, scribere autem non est ausus, eo quod mundus ea non caperet: omnia enim, inquit, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt libros.

12.3.10 Haec inquam omnia reputans exclamauit: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.

12.3.11 Qui igitur tanta et tam admiranda audire, et tot muneribus frui meriti sunt, eos etiam vitam ea dignam doctrina exhibere oportet, vt illis fruantur bonis. Idcirco dominus noster Iesus Christus in mundum venit, vt non solum in hac vita eius gloriam, sed futuram quoque videamus.

12.3.12 Propterea inquit: Volo vt vbi ego sum, et ipsi sint, vt videant gloriam meam. Quae si tam clara, tam eximia est, quidnam de ea quispiam diceret?

12.3.13 Non enim nobis degentibus in hac terra corruptibili, neque in fluxis et caducis corporibus in quibus sumus, sed in perpetua et immortali creatura apparebit, et tanto splendore, vt nulla possit ratione comprehendi.

12.3.14 O beati, ter inquam et saepius, qui gloriae illius digni habiti sunt spectatores fieri, de qua exclamans propheta inquit: Tollatur impius, ne videat gloriam dei. Sed absit, hoc cuiquam vestrum accidat, vt eam aliquando non videat:

12.3.15 ad quam assequendam nisi summa vtamur diligentia, possemus sane dicere, bonum esse si nati non essemus. Quid enim viuimus? Quid spiritum ducimus? Quid sumus, si illo priuamur aspectu, si dominus noster tunc a nobis videri non permittetur?

12.3.16 Nam si illi qui Solis lucem conspicari nequeunt, omni morte miseriorem vitam degunt, quid eos perpeti credendum est, qui illa luce priuantur? Siquidem in hoc seculo caecitatis duntaxat damnum est, in illo autem non in visu tantum laedimur?1603: laedimur: quamuis haec sola priuatio sit grauissima, vt neque etiam sic par esset supplicium: sed tanto id grauius, quanto sol ille quam hic est sine comparatione praestantior.

12.3.17 Verum aliud quoque supplicium expectandum est, quippe qui luce illa caruerit, non modo in tenebras intrudetur, sed perpetuo ardebit, consumetur, dentibus stridebit, innumeris poenis cruciabitur.

12.3.18 Nolimus, quaeso, nos ipsos contemnere, et breui huius vitae desidia in aeternum damnari supplicium, sed vigilemus, sobrii simus, omnia et faciamus, et operemur, vt aeternis illis potiamur bonis, et fluuium illum igneo flagrore perfluentem ante horrendum Christi tribunal longe diffugiamus:

12.3.19 in quem qui semel inciderit, ei nunquam reditus datur. Nemo eum inde, non parentes, non frater, eximere amplius poterit, quod et ipsi prophetae clamitant, vnus quidem dicens: Frater non redimit, redimet homo?

12.3.20 Ezechiel vero quiddam etiam amplius: Si staret Noe et Iob et Daniel, filios suos et filias non liberarent. Siquidem vnum duntaxat illic patrocinium est, operum videlicet, quo qui caruerit, aliunde nusquam saluti locus est.

12.3.21 His itaque frequenter animo agitatis, vitam nostram nullis coinquinatam sordibus, claram, mundamque reddamus, vt fidenter dominum nostrum cernere, et promissa assequi bona possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY