PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.4 Etenim et in hiis ipsis que uidentur exprobrabilissima esse, hoc idem uerbum, rursus dignus est resonari, quia et ipse gloriam hanc rem uocauit. Non enim utique solum procurationis et amoris erant que fiebant, sed et uirtus ineffabilis.
CLOSE
Griffolini

12.3.4 Siquidem in iis1530: his ipsis, quae probri et ignominiae plena esse uidebantur, ipsum rursus uerbum clarissimum apparuit. Hoc Ioannes gloriam appellauit. Non enim caritatis solum et amoris fuerat, sed immensae etiam uirtutis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.4 Siquidem in his ipsis, quae probri et ignominiae plena esse videbantur, ipsum rursus verbum clarissimum apparuit, hoc Ioannes gloriam appellauit. Non enim charitatis solum et amoris fuerat, sed immensae etiam virtutis.
CLOSE
Montfaucon

12.3.4 At enim in his quoque quae ignominiosa videntur, idem ipsum dictum apposite proferatur; quandoquidem et ipse rem illam, gloriam appellavit: non enim providentiae tantum et caritatis illa erant, sed etiam immensae potestatis.