Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XII (fol.21vb-23va)
12.1.1 Et uidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratie et ueritatis. Fortassis ultra quam oportet nisi sumus uobis graues et honerosi primitus argutiori utentes sermone et longam aduersus multorum pigriciam extendentes accusationem.
12.1.2 Sed siquidem ipsum solum contristare nos eligentes hoc egissemus, decenter utique unusquisque nostrum hoc anxiaretur. Si uero ad utilitatem nostram aspicientes eam que in sermonibus gratiam despeximus. Et si nos acceptare procurationem uos uultis, sed tamen ex tanta utique digni essetis amoris obseruatione ignoscere.
12.1.3 Etenim ualde formidamus nequando dicentibus nobis quidem, nobis autem nolentibus ostendere circa auditionem auidum laborem noxe difficiliores fiant. Ideo continue cogimur erigere et excitare nos, ut nichil defluat.
12.1.4 Ita enim et nobis cum multa propalatione et nunc licebit uiuere, et secundum illam diem assistere tribunali Christi. Quia igitur sufficienter nos tetigimus primum age hodie ex initiis ad ipsam seriem nos immittamus ait, gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre.
12.1.5 Cum dixisset quoniam filii dei facti sumus, et cum ostendisset non aliter quam in hoc quod uerbum caro factum est rursus huius ipsius dicit et aliud luchrum. Quod autem est hoc? Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre. Quam non utique uidissemus nisi per consortium humanationis corpus uisus esset nobis.
12.1.6 Si enim Moysi eadem nobiscum participantis natura, non sustinuerunt qui secundum illud demum tempus faciem solam glorificatam uidere, sed et uelamine opus fuit iusto quod possit sinceritatem sui uultus accessibilem eis facere, qualiter deitatem nudam existentem inaccessibilem et ipsis superioribus uirtutibus nos lutei et terrestres possemus utique ferre?
12.1.7 propterea et habitauit in nobis ut et aduenire ei et loqui, et conuersare possemus cum otio multo. Quid autem est gloriam quasi unigeniti a patre? Quia multi et prophetarum glorificati sunt puta. Ipse hic Moyses, Helyas, Heliseus, hic quidem ab igneo circumdatus curru. Ille uero ita assumptus, et post eos Daniel et tres pueri, sed et alii multi quicumque et miracula ostenderunt, glorificati sunt.
12.1.8 Sed et angeli in homnibus apparentes et eam que est proprie nature choruscantem lucem ad aparientes, his qui uidebant, non angeli solum, sed et cherubin cum multa uisa sunt a propheta gloria, et seraphin similiter
12.1.9 ab omnibus hiis abducens nos euangelista et supra omnem creaturam, et conseruorum nostrorum claritatem erigens mentem ad ipsum nos bonorum statuit uerticem.
12.1.10 Ceu ita dicens: Non prophete, mon alterius hominis, neque angeli neque archangeli, neque superiorum uirtutum, non alterius alicuius creabilis nature, si demum aliqua est et alia. Sed ipsius dominatoris, ipsius regis, ipsius naturalis filii eius unigeniti, qui omnium nostrum est dominus et dominator gloriam uidimus,
12.1.11 hoc autem hic id est qualis non similitudinis hoc est neque comparationis, sed certificationis et indubitabilis determinationis, hac si diceret. Vidimus gloriam qualem decebat et conueniens est habere, unigenitum et naturalem filium entem omnium regis dei.
12.1.12 Sed et multis est hec consuetudo. Non enim renuam et a communi consuetudine hunc sermonem credibilem facere. Neque enim ad pulchritudinem nominum, neque ad armoniam compositionis propositum nobis nunc est dicere. Sed ad nostram utilitatem solum. Vnde nichil prohibet, et a multorum consuetudine id certificare.
12.1.13 Quid autem est consuetudo multorum? Regem multociens ualde ornatum uidentes quidam et preciosis choruscantem lapidibus undique, cum ad quosdam enarrant pulchritudinem illam ornatum gloriam dicunt quidem quecumque poterunt purpure florem, lapidum magnitudinem, albedinem mularum aurum quod circa iugum thronum representantes fulgidum.
12.1.14 Cum autem et hec et aliis adnumerantes non poterint uniuersam representare claritatem, confestim hoc inducunt. Quid oportet multa dicere? Semel quasi rex, per hoc id est, quasi non hec id est regis similem esse ostendere uolentes hunc de quo dicunt, hoc sed hoc id est per se ipsum regem naturalem esse.
12.1.15 Ita igitur et euangelista, hoc id est quasi posuit in dissimilitudinem glorie et superhabundantiam incomparabiliter representare uolens. Nam alii quidem omnes et angeli et prophete, iussi omnia faciebant. Ipse uero cum potestate regi et dominatori conueniente. Quod et turbe admirabantur quoniam docebat eos ut potestatem habens.
12.2.1 Igitur apparuerunt quidem ut dixi, et angeli cum gloria multa in terra puta, sub Daniele, sub Dauid, sub Moyse, sed ut serui et dominum habentes, ita omnia agebant. Ipse uero ut dominus et omnia continens et hoc faciebat cum uili et humili forma apparens. Sed cum et ita creature dominatorem cognouerunt suum,
12.2.2 stella quidem de celis, magos uocans adoraturos eum. Angelorum uero plebes, celestes apparentes in terra, dominatori ministrantium et laudantium eum.
12.2.3 Sed alii repente conueniunt precones, et omnes adinuicem obuiantes euangelizabant, hoc ineffabile ministerium pastoribus quidem angeli. Eis uero qui in ciuitate pastores, et Marie quidem et Elizabeth, Gabriel. Eis uero que ad templum inerant, Anna cum Symeone.
12.2.4 Non uiri uero et mulieres solum a lectione hac gauisi sunt. Sed et fetus qui nondum ad lumen exierat, eum qui heremi ciuis et huius homonimus euangeliste exultauit matrice matris adhuc existens, et omnes suspense spe ad futura erant.
12.2.5 Et haec quidem circa partum confestim. Quando autem amplius se ipsum manifestauit, rursus alia miracula prioribus maiora apparuerunt.
12.2.6 Non ultra enim stella et celum neque angeli et archangeli, neque Gabriel et Michael, sed ipse eum desuper de celis preconatus est pater, et cum patre paraclitus uolans super eum cum uoce et manens super eum.
12.2.7 Vere propter hoc dicebat: Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre. Non propter hoc autem solum, sed propter hoc quod post fuit, hoc ait:
12.2.8 Non adhuc enim pastores solum, neque uidue mulieres neque uiri senes nobis euangelizant, sed et ipsa rerum natura omni buccina clarius clamans, et ita alte, ut et hic eius confestim audiatur sonitus.
12.2.9 Abiit enim in Syriam auditus eius, et omnibus eum reuelauit. Et omnia undique clamabant quoniam rex celorum aduenit.
12.2.10 Etenim demones undique fugiebant, et exiliebant, et dyabolus occultans secedebat, et mors ipsa interim desistebat et postea finaliter destruebatur uel disparebat, et omnes infirmitatis species soluebantur. Etenim mortuos quidem dimittebant sepulchra. Insanos uero demones, infirmos uero egritudines, et erant uidere res inopinabiles et mirabiles, et quas decenter desiderauerunt prophete uidere et non uiderunt.
12.2.11 Erat enim uidere oculos plasmari, et desiderabile illud quod omnes cupierunt uidere. Qualiter Adam de terra plasmauit deus, hoc in breui omnibus demonstrantem, et in meliori corporis particula
12.2.12 et dissoluta et dispersa menbra conglutinata et compacta. Manus mortuas, motas; pedes dissolutos, repente saltantes; aures obstrusas, expansas; et linguam sonantem, nimium attentiori silentio ligatam.
12.2.13 Quemadmodum enim quis artifex optimus domum ex tempore labefactam, suscipiens communem tunc hominum naturam, ita huius et fractas partes repleuit et distantes indissolutas compleuit uel construxit et ea que finaliter exciderant restituit.
12.2.14 Quid utique quis dixerit anime plasmationem multo mirabiliorem existentem? Nam magnum quidem et corporum sanitas, multo uero magis que animarum, et tanto maius, quanto anima corpore melius.
12.2.15 Non hoc uero solum, sed et corporum natura, qua utique eam conditor ducere uult, hac sequitur et resistens nichil. Anima uero domina sui ipsius effecta, et agendorum potestatem habens non in omnibus si non uult persuadetur a deo. Inuitam enim eam et in alicubi coactam, non uult facere bonam et uirtuosam, quia neque est hoc uirtus.
12.2.16 Sed oportet uolentem non dissentientem suadere fieri talem. Vnde hoc difficilius est illa medicina. Sed tamen et hoc dirigebatur, et omnes species malicie abigebantur,
12.2.17 et sicut corpora que curabantur non ad sanitatem solum, sed et ad bonam habitudinem supremam transmutabantur, ita et animas non a malitia solum eruebat ultima, sed ad ipsum uirtutis uerticem agebat,
12.2.18 et publicanus apostolus factus est, et persecutor et blasphemus et conuitiator, preco orbis terrarum demonstrabatur. Et magi magistri Iudeorum fiebant, et latro paradysi ciuis factus est et apparebat, et meretrix multa et ipsa, hec quidem predicationem sue tribus suscepit fide fulgebat.
12.2.19 Et Chananea et Samaritana mulier altera meretrix et ipsa, hec quidam praedicationem sue tribus suscepit, et ciuitatem integram piscata, ita eduxit Christo. Illa uero fide et insistencia, demonem pernitiosum abigi a filie anima preparauit.
12.2.20 Sed et alii multo hiis peiores in discipulorum ordinem confestim adnumerati sunt, et omnia repente transformabantur, corporum passions, animarum egritudines, et ad sanitatem et ad certissimam uirtutem transblasphemabantur,
12.2.21 et horum non duo non tres, neque quinque et decem et centum soli, sed ciuitates et gentes cum multa facilitate transmutabantur. Quid utique quis diceret preceptorum philosophiam, celestium legum uirtutem angelice urbanitatis bonam ordinationem.
12.2.22 Talem enim nobis narrauit uitam, tales imposuit leges, talem nobis imposuit urbanitatem. Vt hii qui hiis utantur, angeli confestim fiant, et similes deo secundum uirtutem nostram. Et si omnibus hominibus peiores contigerint esse.
12.3.1 Hec igitur omnia congregans euangelista miracula, que in corpore que in animabus que in elementis precepta, dona ineffabilia illa in celis excelsiora, leges, urbanitatem, suasionem, futuras promissiones eius.
12.3.2 Mirabilem hanc et excelsiorum plenam dogmatum emisit dicens: Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratie et ueritatis.
12.3.3 Non enim propter miracula solum eum admiramur, sed et propter passiones, puta quia infixus est cruci et flagellatus est, quia alapas suscepit, quia exsputus est, quia suscepit in pupilla plagas ab hiis quibus benefecerat.
12.3.4 Etenim et in hiis ipsis que uidentur exprobrabilissima esse, hoc idem uerbum, rursus dignus est resonari, quia et ipse gloriam hanc rem uocauit. Non enim utique solum procurationis et amoris erant que fiebant, sed et uirtus ineffabilis.
12.3.5 Tunc enim et mors destruebatur, et maledictio soluebatur, et demones confundebantur, et triumpho de eis facto ostendebatur, et cyrographum peccaminum, cruci affligebatur.
12.3.6 Deinde quia hec inuisibiliter mirificabantur, fiebant quedam et uisibiliter monstrantia, quoniam uere unigenitus erat filius dei et creature omnis dominator.
12.3.7 Adhuc enim beato corpore appenso auertebat quidam sol radios, concutiebatur uero terra et obtenebrabatur tota, et sepulchra quidem rescindebantur, et pauimentum concutiebatur, et mortuorum plebs infinita exiliebat, et in ciuitatem introibat. Lapidibus uero monumenti firmitatis eius techa adhuc, et signaculis adiacentibus, surrexit mortuus qui crucifixus, qui clauis perforates erat.
12.3.8 Deinde rursus uirtute quadam inexpugnabili et diuina undecim discipulos implens, misit hiis qui secundum orbem terrarum erant hominibus, medicos communes nature omnis futuros et uitam directuros celestium dogmatum cognitionem ubique terrarum seminaturos. Demonum soluturos tyrannidem et magna et ineffabilia directuros bona, et euangelizaturos nobis anime immortalitatem et corporis uitam eternam et intellectum et superexcedentia breuia et nunquam habitura finem.
12.3.9 Hec igitur et hiis plura excogitans beatus hic que sciebat quidem ipse, scribere autem non sustinuit, propterea quia non caperet mundus. Omnia enim si scriberentur secundum unumquemque neque ipsum mundum puto capere eos qui scriberentur libros.
12.3.10 Hec igitur omnia reputans, clamauit, uidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratie et veritatis.
Morale xii. de bona uita et eterna pena et aliter quoniam recta uita nobis opus est ut nullo alio potente nos a pena eripere.
12.3.11 Hos igitur qui tot uisionibus qui tot digni facti sunt auditionibus, tanto uero uoluptati sunt dono et uitam dignam dogmatibus ostendere oportet. Vt et hiis que illic sunt, uoluptentur bonis. Propterea enim aduenit dominus noster Ihesus Christus, ut non solum gloriam eam que hic uideamus eius, sed et futuram.
12.3.12 Propterea dicebat: Volo ut ubi sum ego et hii sint ut considerent gloriam meam. Si uero hec gloria ita facta est clara et illustris, quid utique quis dixerit de illa?
12.3.13 Non enim in terra apparebit corruptibili, neque indestructibus corporibus existentibus nobis, sed incorruptibili et in inuenerabili creatione. Et cum tanta claritate quam neque sermone representare est possibile.
12.3.14 O beati et ter beati et hoc multociens qui glorie contemplatores illius sunt digni effecti. De hac clamans propheta, ait: Tollatur impius ut non uideat gloriam domini. Sed nostrum nullum fiat tolli, neque eius non inspectorem fieri umquam.
12.3.15 Si enim non debemus potiri illa, oportunum et a nobis dici bonum esset nobis, si non nati fuissemus. Quid enim uiuimus quid respiramus, quid uero sumus, si consideratione destituamur illa? Si dominatorem nostrum nullus nobis considerare concesserit?
12.3.16 Si enim quidem lumen solare non considerant, omni morte amariorem sustinent uitam. Quid pati conueniens est eos qui lumine priuati sunt illo? Nam hic quidem in hoc solum est dampnietas, illic uero non usque ad hoc solum. Et nimirum si hoc solum esset malum, neque ita equaliter supplicium esset. Sed tanto difficilius, quanto sol isto melior incomparabiliter est.
12.3.17 Nunc autem et aliud est expectare tormentum. Etenim qui illud non uidet lumen, non in tenebris oportet deferri solum, sed et comburi solum, et liquari et stridere dentibus et infinitas alias pati uersutias.
12.3.18 Ne igitur circumueniamus nos ipsos per breuem hanc negligentiam et desidiam in eternum incidentes supplitium, sed expergiscamur, uigilemus, omnia agamus et negociemur, ut illa potiamur uoluptate, et procul fiamus a fluuio ignis, qui uehitur cum multo tinnitu, ante horribile tribunal.
12.3.19 Et eum enim qui semel ceciderit illuc, oportet permanere semper et qui a supplitio eripiet, nullus est. Non pater, non frater, non mater. Et hec ipsi prophete clamant. Hic quidem dicens: Frater non redimet, redimet homo.
12.3.20 Ezechiel autem et isto quid amplius indicauit dicens: Si steterit Noe et Iob et Daniel, filios suos et filias nequaquam eripient. Vna enim presistencia sola que per opera, est illic. Et eum qui hac priuatus est aliunde saluari non est.
12.3.21 Hec igitur continue reuoluentes et cogitantes, expurgemus uitam nostram et claram faciamus et cum propalatione uideamus dominum et promissis fruamur bonis gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simulque cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.