PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.14 O beati et ter beati et hoc multociens qui glorie contemplatores illius sunt digni effecti. De hac clamans propheta, ait: Tollatur impius ut non uideat gloriam domini. Sed nostrum nullum fiat tolli, neque eius non inspectorem fieri umquam.
CLOSE
Griffolini

12.3.14 O beati! Ter, inquam, et saepius, qui gloriae illius digni habiti sunt spectatores fieri, de qua exclamans propheta inquit: Tollatur impius, ne uideat gloriam dei. Sed absit! Hoc cuiquam uestrum accidat, ut eam aliquando non uideat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.14 O beati, ter inquam et saepius, qui gloriae illius digni habiti sunt spectatores fieri, de qua exclamans propheta inquit: Tollatur impius, ne videat gloriam dei. Sed absit, hoc cuiquam vestrum accidat, vt eam aliquando non videat:
CLOSE
Montfaucon

12.3.14 O beati, ter beati, saepiusque beati, qui gloriae illius spectatores esse dignabuntur! De hac propheta dicit: Tollatur impius, ne videat gloriam Domini. Sed absit, ut aliquis nostrum tollatur, ne illam unquam videat.