PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.15 Ita igitur et euangelista, hoc id est quasi posuit in dissimilitudinem glorie et superhabundantiam incomparabiliter representare uolens. Nam alii quidem omnes et angeli et prophete, iussi omnia faciebant. Ipse uero cum potestate regi et dominatori conueniente. Quod et turbe admirabantur quoniam docebat eos ut potestatem habens.
CLOSE
Griffolini

12.1.15 Ita hoc in loco euangelista, quasi, inquit ad gloriae maiestatem et incomparabilem excellentiam significandam. Reliqui nanque omnes et angeli et prophetae iussi omnia operabantur. Ipse autem ea potestate, quae et regem deceret et dominum. Quod quidem et turbae admiratae sunt, quod ita loqueretur, quasi ipse uim haberet et potestatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.15 ita hoc in loco euangelista, quasi, inquit, ad gloriae maiestatem et incomparabilem excellentiam significandam. Reliqui nanque omnes et angeli, et prophetae, iussi omnia operabantur, ipse autem ea potestate quae et regem deceret et dominum. Quod quidem et turbae admiratae sunt, quod doceret eos sicut potestatem habens.
CLOSE
Montfaucon

12.1.15 Sic igitur Evangelista illud quasi posuit, ut incomparabilem illam et praecellentem gloriam exhiberet. Alii quippe omnes, Angeli, Archangeli, Prophetae, jussi omnia faciebant: ipse vero cum potestate quae regem et dominum deceret: id quod etiam turbae mirabantur, quod doceret tamquam potestatem habens.