PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.2.13 Quemadmodum enim quis artifex optimus domum ex tempore labefactam, suscipiens communem tunc hominum naturam, ita huius et fractas partes repleuit et distantes indissolutas compleuit uel construxit et ea que finaliter exciderant restituit.
CLOSE
Griffolini

12.2.13 Siquidem quemadmodum optimus architectus domum situ et uetustate labantem, ita communi hominum natura accoepta eius perditas restituit partes, disiuncta et abscissa copulauit, et quae prorsus ceciderant, erexit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.2.13 Siquidem quemadmodum optimus architectus domum situ et vetustate labantem, ita communi hominum natura accepta, eius perditas restituit partes, disiuncta et abscissa copulauit: et quae prorsus ceciderant, erexit.
CLOSE
Montfaucon

12.2.13 Quemadmodum enim optimus architectus, domum vetustate labantem; sic ille humanam naturam restituit: partes fractas resarsit, disjunctas et dissolutas copulavit, penitus lapsas erexit.