PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.3 Etenim ualde formidamus nequando dicentibus nobis quidem, nobis autem nolentibus ostendere circa auditionem auidum laborem noxe difficiliores fiant. Ideo continue cogimur erigere et excitare nos, ut nichil defluat.
CLOSE
Griffolini

12.1.3 Etenim non parua nos formido incessit1530: incussit: nequando orationi nostre negligentius uobis aures adhibentibus attentione et industria remissiore grauius in uos diuinam irritaretis indignationem. Quamobrem frequenter uos excitare annitimur: et somnum excutere: ut ne minimum quidem contionis nostre uerbum inauditum pretereat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.3 Etenim non parua nos formido incessit, ne quando orationi nostrae negligentius vobis aures adhibentibus, attentione et industria remissiore grauius in vos diuinam irritaretis indignationem. Quam ob rem frequenter vos excitare adnitimur, et somnum excutere, vt ne minimum quidem concionis nostrae verbum inauditum praetereat.
CLOSE
Montfaucon

12.1.3 Admodum enim timemus, ne nobis cum studio multo concionantibus, vobis autem dictis attendere negligentibus, graviores vobis rationes reddendae sint. Ideo cogor vos frequenter excitare et expergefacere, ne dictorum quidpiam inutiliter effluat.