PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.8 Deinde rursus uirtute quadam inexpugnabili et diuina undecim discipulos implens, misit hiis qui secundum orbem terrarum erant hominibus, medicos communes nature omnis futuros et uitam directuros celestium dogmatum cognitionem ubique terrarum seminaturos. Demonum soluturos tyrannidem et magna et ineffabilia directuros bona, et euangelizaturos nobis anime immortalitatem et corporis uitam eternam et intellectum et superexcedentia breuia et nunquam habitura finem.
CLOSE
Griffolini

12.3.8 Preterea potestate multa undecim implens discipulos: per uniuersum orbem dimisit: qui humano generi ad meliorem frugem uita directa mederentur: et celestis doctrine cognitionem quocunque terrarum disseminarent: demonum euerterent potestatem: magnas illas et archanas diuitias edocerent: nobis anime immortalitatem: sempiternam corporis uitam: et que intellectum nostrum excedunt: nunquam finem habitura premia adnunciarent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.8 Praeterea potestate multa vndecim implens discipulos, per vniuersum orbem dimisit, qui humano generi ad meliorem frugem vita directa mederentur, et coelestis doctrinae cognitionem quocunque terrarum disseminarent, daemonum euerterent potestatem, magnas illas et arcanas diuitias edocerent, nobis animae immortalitatem, sempiternam corporis vitam, et quae intellectum nostrum excedunt, nunquam finem habitura praemia annunciarent.
CLOSE
Montfaucon

12.3.8 ac virtute quadam magna repletos undecim discipulos, misit omnibus per orbem hominibus, communes naturae totius medicos futuros, qui vitam hominum emendarent, caelestiumque dogmatum notitiam ubique disseminarent, daemonum tyrannidem solverent, magnaque et arcana bona homines docerent: animae immortalitatem nobis praedicarent, corporisque vitam aeternam, praemia mentem exsuperantia et nunquam finem habitura.