PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.11 Hos igitur qui tot uisionibus qui tot digni facti sunt auditionibus, tanto uero uoluptati sunt dono et uitam dignam dogmatibus ostendere oportet. Vt et hiis que illic sunt, uoluptentur bonis. Propterea enim aduenit dominus noster Ihesus Christus, ut non solum gloriam eam que hic uideamus eius, sed et futuram.
CLOSE
Griffolini

12.3.11 Qui igitur tanta et tam admiranda audire, et tot muneribus frui meriti sunt, eos etiam uitam ea dignam doctrina exhibere oportet, ut illis fruantur bonis. Iccirco dominus noster Iesus Christus in mundum uenit, ut non solum in hac uita eius gloriam, sed futuram quoque uideamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.11 Qui igitur tanta et tam admiranda audire, et tot muneribus frui meriti sunt, eos etiam vitam ea dignam doctrina exhibere oportet, vt illis fruantur bonis. Idcirco dominus noster Iesus Christus in mundum venit, vt non solum in hac vita eius gloriam, sed futuram quoque videamus.
CLOSE
Montfaucon

12.3.11 Qui ergo tot spectaculis, hujusmodi doctrina, tanto munere dignati sunt, vitam dogmatibus dignam exhibeant oportet, ut illis fruantur bonis. Ideo namque advenit Dominus noster Jesus Christus, non solum ut hic ejus gloriam, sed etiam ut futuram videamus.