PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.17 Nunc autem et aliud est expectare tormentum. Etenim qui illud non uidet lumen, non in tenebris oportet deferri solum, sed et comburi solum, et liquari et stridere dentibus et infinitas alias pati uersutias.
CLOSE
Griffolini

12.3.17 Verum aliud quoque supplicium expectandum est. Quippe qui luce illa caruerit: non modo in tenebras intrudetur. sed perpetuo ardebit: consumetur: dentibus stridebit: innumeris penis cruciabitur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.17 Verum aliud quoque supplicium expectandum est, quippe qui luce illa caruerit, non modo in tenebras intrudetur, sed perpetuo ardebit, consumetur, dentibus stridebit, innumeris poenis cruciabitur.
CLOSE
Montfaucon

12.3.17 Verum aliud quoque supplicium exspectandum est. Nam is qui lucem illam non aspicit, non in tenebras abducendus tantum est, sed perpetuo comburendus, ita ut tabescat, dentibus strideat, innumerisque aliis tormentis excrucietur.