PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.2.1 Igitur apparuerunt quidem ut dixi, et angeli cum gloria multa in terra puta, sub Daniele, sub Dauid, sub Moyse, sed ut serui et dominum habentes, ita omnia agebant. Ipse uero ut dominus et omnia continens et hoc faciebat cum uili et humili forma apparens. Sed cum et ita creature dominatorem cognouerunt suum,
CLOSE
Griffolini

12.2.1 Apparuerunt, ut dixi, angeli cum gloria multa in terra, ut in Daniele, in Dauid, in Moyse, sed tanquam serui et qui domini mandata exequerentur. Ipse autem tanquam omnium dominus et princeps, et licet sub uili et abiecta specie se ostendisset, creatura tamen dominum suum agnouit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.2.1 Apparuerunt itaque, vt dixi, etiam angeli cum gloria multa in terra: vt in Daniele, in Dauid, in Mose, sed tanquam serui, et qui domini mandata exequerentur: ipse autem tanquam omnium dominus et princeps, et licet sub vili et abiecta specie1603: pecie se ostendisset, creatura tamen dominum suum agnouit.
CLOSE
Montfaucon

12.2.1 Apparuerunt itaque, ut dixi, Angeli in terra cum gloria multa, ut Danieli, Davidi, Moysi; sed ut servi et domino obsequentes omnia faciebant: ipse vero ut dominus et omnium imperator: etsi sub vili forma et habitu apparuerit. Attamen sic quoque creatura dominum suum agnovit.