PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.2.19 Et Chananea et Samaritana mulier altera meretrix et ipsa, hec quidam praedicationem sue tribus suscepit, et ciuitatem integram piscata, ita eduxit Christo. Illa uero fide et insistencia, demonem pernitiosum abigi a filie anima preparauit.
CLOSE
Griffolini

12.2.19 Chananea et samaritana et ipsa fornicatrix: hec ad ciues suos predicatoris munere functa: ciuitatem totam irretiens: uniuersos in christi fidem traxit. Illa fide et sedulitate: effecit: ut filie anima a malo demone liberaretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.2.19 Cananaea et Samaritana et ipsa fornicatrix, haec ad ciues suos praedicatoris munere functa, ciuitatem totam irretiens, vniuersos in Christi fidem traxit. Illa fide et sedulitate effecit, vt filiae anima a malo daemone liberaretur.
CLOSE
Montfaucon

12.2.19 Chananaea et Samaritana mulieres, quarum postrema meretrix erat; ex his inquam mulieribus altera praedicationem apud contribules suos suscepit, totamque civitatem quasi sagena captam ad Christum adduxit; altera autem fide et assiduitate id effecit, ut daemon malignus ex filiae suae anima pelleretur.