PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.12 Sed et multis est hec consuetudo. Non enim renuam et a communi consuetudine hunc sermonem credibilem facere. Neque enim ad pulchritudinem nominum, neque ad armoniam compositionis propositum nobis nunc est dicere. Sed ad nostram utilitatem solum. Vnde nichil prohibet, et a multorum consuetudine id certificare.
CLOSE
Griffolini

12.1.12 Neque hoc loquendi genus preter morem inuenitur. Neque recusabo a communi etiam consuetudine id confirmare. Neque enim ad uerborum speciem: neque ad compositionis ornatum propositum est nobis in presentia orationem habere. sed ad uestram dumtaxat utilitatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.12 Neque hoc loquendi genus praeter morem inuenitur. Neque recusabo a communi etiam consuetudine id confirmare. Neque enim ad verborum speciem, neque ad compositionis ornatum propositum est nobis in praesentia orationem habere, sed ad vestram duntaxat vtilitatem.
CLOSE
Montfaucon

12.1.12 Id in more est plurimis; neque enim recusabo a communi consuetudine id asserere. Etenim non ad verborum speciem, neque ad seriei ornatum loqui in proposito habemus, sed ad vestram solum utilitatem; quapropter nihil officit, quominus a communi consuetudine id confirmetur.