PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.2.15 Non hoc uero solum, sed et corporum natura, qua utique eam conditor ducere uult, hac sequitur et resistens nichil. Anima uero domina sui ipsius effecta, et agendorum potestatem habens non in omnibus si non uult persuadetur a deo. Inuitam enim eam et in alicubi coactam, non uult facere bonam et uirtuosam, quia neque est hoc uirtus.
CLOSE
Griffolini

12.2.15 Neque hacB: hic tantum ratione, sed quoniam corporis natura, quocunque ipsam opifex ducere uelit, eo sequetur, neque resistit. Anima autem sui iuris uim in se habet operandi, neque ulla in re deo nisi uelit, obtemperat. Inuitam enim et coactam minime uult deus bonam, et uirtutibus praeditam reddere. Neque id animae uirtuti esset adscribendum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.2.15 Neque hac tantum ratione, sed quoniam corporis natura, quocunque ipsam opifex ducere velit, eo sequitur, neque resistit: anima autem sui iuris vim in se habet operandi, neque vlla in re deo, nisi velit obtemperat: inuitam enim et coactam minime vult deus bonam, et virtutibus praeditam reddere: neque id animae virtuti esset adscribendum,
CLOSE
Montfaucon

12.2.15 Neque hac tantum ratione; sed quia corporum natura, quocumque illam velit Creator agere, sequitur, nec resistit; anima vero quae sui arbitrii est, et in actibus libertatem habet, non in omnibus obtemperat Deo, si quidem nolit: illam enim invitam non vult Deus per vim et necessitatem, pulcram et virtute praeditam reddere: quandoquidem illud virtus non esset.