PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.7 Adhuc enim beato corpore appenso auertebat quidam sol radios, concutiebatur uero terra et obtenebrabatur tota, et sepulchra quidem rescindebantur, et pauimentum concutiebatur, et mortuorum plebs infinita exiliebat, et in ciuitatem introibat. Lapidibus uero monumenti firmitatis eius techa adhuc, et signaculis adiacentibus, surrexit mortuus qui crucifixus, qui clauis perforates erat.
CLOSE
Griffolini

12.3.7 Quippe cum primum sanctissimum corpus cruci affixum est, sol radios abscondit, uniuersa terra concussa et tenebris operta est, sepulcra aperta sunt, et mortuorum multitudo surrexit, ciuitatem ingressa, et cum lapis monumento impositus, et custodibus signatus esset, qui crucifixus, qui distractus, qui mortuus erat, resurrexit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.7 Quippe cum primum sanctissimum corpus cruci affixum est, sol radios abscondit, vniuersa terra concussa et tenebris operta est, sepulchra aperta sunt, et mortuorum multitudo surrexit, et ciuitatem ingressa est: et cum lapis monumento impositus esset: et custodes adhibiti, qui in crucem sublatus, qui clauis affixus, qui mortuus erat, resurrexit.
CLOSE
Montfaucon

12.3.7 Nam cum beatum corpus adhuc in cruce penderet, sol radios avertit, terra tremuit et tenebris oppleta est, sepulcra aperta, terrae solum concussum est, mortuorum innumera multitudo exsiliit, et in civitatem ingressa est. Ac dum monumenti ipsius lapides loculis aptati manerent, et signacula starent, surrexit mortuus ille qui cruci clavis affixus fuerat,