PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.18 Ne igitur circumueniamus nos ipsos per breuem hanc negligentiam et desidiam in eternum incidentes supplitium, sed expergiscamur, uigilemus, omnia agamus et negociemur, ut illa potiamur uoluptate, et procul fiamus a fluuio ignis, qui uehitur cum multo tinnitu, ante horribile tribunal.
CLOSE
Griffolini

12.3.18 Nolimus, quaeso, nos ipsos contemnere, et breui huius uitae desidia in aeternum damnari supplicium. Sed uigilemus, sobrii simus, omnia et faciamus et operemur, ut aeternis illis potiamur bonis, et fluuium illum igneo flagrore perfluentem ante horrendum tribunal longe diffugiamus,
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.18 Nolimus, quaeso, nos ipsos contemnere, et breui huius vitae desidia in aeternum damnari supplicium, sed vigilemus, sobrii simus, omnia et faciamus, et operemur, vt aeternis illis potiamur bonis, et fluuium illum igneo flagrore perfluentem ante horrendum Christi tribunal longe diffugiamus:
CLOSE
Montfaucon

12.3.18 Ne itaque salutem nostram ita contemnamus, ut per brevissimi temporis negligentiam atque desidiam, in aeternam conjiciamur supplicium; sed vigilemus, sobrii simus, nihil non agamus et operemur, ut illis fruamur bonis, ac procul simus ab illo fluvio igneo, qui cum multo fragore fluet ante tribunal horrendum.