PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.6 Si enim Moysi eadem nobiscum participantis natura, non sustinuerunt qui secundum illud demum tempus faciem solam glorificatam uidere, sed et uelamine opus fuit iusto quod possit sinceritatem sui uultus accessibilem eis facere, qualiter deitatem nudam existentem inaccessibilem et ipsis superioribus uirtutibus nos lutei et terrestres possemus utique ferre?
CLOSE
Griffolini

12.1.6 Nam si Iudaei gloriosam Moysi, cum nostrae esset naturae particeps faciem conspicari non potuerunt, sed homini etiam iusto opus fuit uelamento, quod eius gloriae magnitudinem obumbraret, ut illis, qui eius aspectum non perferebant, spectabilem redderet, quo nam pacto nudam1486/1530: om., et ipsis supernis uirtutibus inaccessibilem diuinitatem nos ex luto et terra facti ferre possemus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.6 Nam si Iudaei gloriosam Mosi, cum nostrae esset naturae particeps, faciem conspicari non potuerunt, sed homini etiam iusto opus fuit velamento, quod eius gloriae magnitudinem obumbraret, vt illis qui eius aspectum non perferebant, spectabilem redderet: quonam pacto nudam et ipsis supernis virtutibus inaccessibilem diuinitatem, nos ex luto et terra facti ferre possemus?
CLOSE
Montfaucon

12.1.6 Nam si Moysis naturae nostrae hominis, vultum ferre non poterant illius temporis homines, quod gloria illustraretur; sed velo opus habuit vir justus, quod gloriam illam ingentem obumbraret, ac mitem blandamque prophetae faciem ostenderet; quomodo nudam divinitatem, ipsis supernis virtutibus inaccessam, nos lutei et terreni ferre potuissemus?