PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.3.21 Hec igitur continue reuoluentes et cogitantes, expurgemus uitam nostram et claram faciamus et cum propalatione uideamus dominum et promissis fruamur bonis gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simulque cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

12.3.21 His itaque frequenter animo agitatis: uitam nostram nullis coinquinatam sordibus: claram: mundamque reddamus: ut fidenter dominum nostrum cernere: et promissa assequi bona possimus: gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in secula1530: secula seculorum. Amen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.3.21 His itaque frequenter animo agitatis, vitam nostram nullis coinquinatam sordibus, claram, mundamque reddamus, vt fidenter dominum nostrum cernere, et promissa assequi bona possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

12.3.21 Haec itaque perpetuo versantes et nobiscum reputantes, vitam expurgemus, et conspicuam reddamus, ut cum fiducia videamus Dominum, et promissa consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria una cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.