PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.2.3 Sed alii repente conueniunt precones, et omnes adinuicem obuiantes euangelizabant, hoc ineffabile ministerium pastoribus quidem angeli. Eis uero qui in ciuitate pastores, et Marie quidem et Elizabeth, Gabriel. Eis uero que ad templum inerant, Anna cum Symeone.
CLOSE
Griffolini

12.2.3 Alii item precones surrexerunt omnes: admirabile hoc misterium testimonio perhibentes. Pastoribus enim angeli. ciuibus pastores. Marie et Elizabeth Gabriel. iis1530: his qui in templo erant Anna et Simeon adnunciauerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.2.3 Alii item praecones surrexerunt, omnes admirabile hoc mysterium euangelizantes. Pastoribus enim angeli, ciuibus pastores, Mariae et Elizabeth Gabriel, his qui in templo erant, Anna et Simeon annunciauerunt.
CLOSE
Montfaucon

12.2.3 et alii repente precones insurgebant, omnesque simul sibi invicem occurrentes, arcanum hoc mysterium nunciabant, pastoribus Angeli, civibus pastores, Gabriel Mariae, et Elisabethae; iis qui in templo erant, Anna et Simeon.