PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

12.1.5 Cum dixisset quoniam filii dei facti sumus, et cum ostendisset non aliter quam in hoc quod uerbum caro factum est rursus huius ipsius dicit et aliud luchrum. Quod autem est hoc? Vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre. Quam non utique uidissemus nisi per consortium humanationis corpus uisus esset nobis.
CLOSE
Griffolini

12.1.5 Cum dixisset euangelista nos filios dei factos, neque aliter quam per uerbum, quod caro factum est, alterum item emolumentum affert, quod inde consequimur. Quod1470/1486/1530: Quid nam id est? Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Non utique nisi per socium corpus uidimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

12.1.5 Cum dixisset euangelista nos filios dei factos, neque aliter quam per verbum quod caro factum est: alterum item emolumentum affert, quod inde consequimur. Quidnam id est? Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre. Non vtique visuri, nisi per socium corpus nobis apparuisset.
CLOSE
Montfaucon

12.1.5 Postquam dixerat nos filios Dei effectos esse, et ostenderat non alio modo id evenisse, quam quod Verbum caro factum esset, aliud hinc emolumentum provenisse dicit. Quodnam illud est? Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Non utique visuri, nisi per socium sibi corpus nobis apparuisset.