19.1.15 sed nullus facilitatis eum accuset, si non multa prius inquirens, ita sermonem suscepit. Dicens enim et fratrem est diligentius dixisse hec et per longa uerba. Sed euangeliste ubique multa abscidunt, breuiloquii curam habentes.
19.1.15 Sed nemo eius damnet nimiam in credendo facilitatem, nisi prius rem ipsam diligenter intueatur. Siquidem credibile est Andream plura persuasioni maxime accomodata narrasse. Verum euangelistae non nunquam multa breuitatis gratia praetermittunt.
19.1.15 sed nemo eius damnet nimiam in credendo facilitatem, nisi prius rem ipsam diligenter intueatur. Siquidem credibile est Andream plura persuasioni maxime accommodata narrasse: verum euangelistae nonnunquam multa breuitatis gratia praetermittunt,
19.1.15 Sed nemo facilitatem ejus damnet, quod sine multo examine verbum acceperit. Verisimile enim est fratrem haec ipsi accurate et pluribus narrasse; verum Evangelistae ubique multa compendio narrant, brevitati studentes.