Commentarius

[Homilia XIX]

19.1.1 Invenit hic primus fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus: Et adduxit illum ad Jesum.

19.1.2 Deus initio cum fecit hominem, non reliquit illum solum, sed dedit ei adjutricem mulierem, ut habitaret cum eo: cum ex hoc contubernio multum lucri accessurum nosset. Quid enim si non uti par erat hoc beneficio usa sit mulier?

19.1.3 Attamen si rei naturam quis exploraverit, magnam comperiet ex hoc contubernio utilitatem in eos qui mente valent derivatam. Neque id de viro tantum et uxore dicitur; sed etiam si fratres una vixerint, pari beneficio fruentur.

19.1.4 Quamobrem propheta dicebat: Quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Paulusque monet ne nostrum coetum deseramus. Hoc quippe est in quo a feris differimus.

19.1.5 Ideo urbes construimus, fora, domos; ut una collecti simus, non habitaculo tantum, sed et caritatis vinculo. Cum enim natura nostra a conditore ita facta sit, ut aliis egeat, nec sibi ipsi satis sit; rem sic apte dispensavit Deus, ut indigentia hujusmodi a mutuo consortio et a conventibus juvetur.

19.1.6 Ideoque nuptiae constitutae sunt, ut quod alteri deest, ab altero suppleatur, sicque natura, quae egena erat, sibi tandem sufficit; ita ut licet mortalis facta sit, successione ceu diuturnam immortalitatem servet.

19.1.7 Poteram haec fusius prosequi, ostendereque quantum ex intima et sincera conjunctione lucri accedat. Sed aliud instat tractandum, cujus gratia haec a nobis dicta sunt.

19.1.8 Andreas cum apud Jesum mansisset, multaque didicisset, non thesaurum in se abscondit, sed festinat et currit ad fratrem, ejus ipsum consortem redditurus.

19.1.9 Cur vero non narravit Joannes quid dixerit eis Christus? Et undenam cognoscimus ipsos ideo apud illum mansisse?

19.1.10 Id nuper a nobis ostensum est: licetque etiam ex iis quae hodie lecta sunt id ediscere. Animadverte enim quid hic fratri suo dixerit: Invenimus Messiam, quod interpretatum est Christus.

19.1.11 Viden’ quo pacto quae brevi tempore didicerat, hinc ostendat? Nam et Magistri virtutem declarat, qui hoc ipsis suaserit, et ipsorum studium diligentiamque, qui haec jam a principio curarent.

19.1.12 Hoc quippe verbum est animae adventum ejus summe desiderantis et de caelo venturum exspectantis, gaudioque exsultantis postquam apparuit, atque festinantis tantam rem caeteris nunciare.

19.1.13 Hoc fraternae erat benevolentiae, amicae cognationis, sinceri affectus, in spiritualibus manum mutuo porrigere. Audi autem illum cum articuli additione loquentem. Non enim simpliciter dixit Messiam, sed Messiam illum.

19.1.14 Sic quemdam Christum exspectabant, qui nihil commune cum aliis haberet. Animadverte autem, vel a principio, morigerum facilemque Petri animum. Statim nihilque moratus accurrit. Adduxit eum, inquit, ad Jesum.

19.1.15 Sed nemo facilitatem ejus damnet, quod sine multo examine verbum acceperit. Verisimile enim est fratrem haec ipsi accurate et pluribus narrasse; verum Evangelistae ubique multa compendio narrant, brevitati studentes.

19.1.16 Alioquin autem non dicit eum statim credidisse; sed adduxit eum ad Jesum, ipsi traditurus eum, ut omnia ab illo edisceret. Nam alius quoque discipulus aderat, et ad haec concurrebat.

19.1.17 Quod si Joannes Baptista cum dixit, agnus est, et in Spiritu baptizat, clariorem hac de re doctrinam a Christo excipiendam reliquit, multo magis Andreas id effecit, qui non ad totum explicandum sufficere censebatur; sed ad ipsum lucis fontem deduxit fratrem, ita festinum et gaudentem, ut ne tantillum quidem cunctaretur.

19.1.18 Intuitus autem eum Jesus dixit: Tu es Simon filius Jonae, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Hic jam incipit divinitatem suam sensim revelare ex praedictionibus. Sic etiam cum Nathanaele fecit, et cum Samaritana muliere.

19.2.1 Prophetae quippe non minus quam signa movent, nec fastum prae se ferunt. Nam miracula ab insipientibus saltem traducuntur.

19.2.2 In Beelzebud, dicebant, ejicit daemonia. De prophetia nihil unquam tale dictum est. In Simone igitur et in Nathanaele hoc doctrinae usus est modo: in Andrea autem et Philippo non idipsum fecit.

19.2.3 Quare? Quia illi testimonium Joannis habuerant, non modicam praeparationem: Philippus vero cum adstantes videret, fide dignum accepit ad fidem amplectendam1862: amplectandam indicium.

19.2.4 Tu es Simon filius Jonae, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. A praesenti futurum credibile reddit. Nam qui patrem ejus memoravit, sine dubio futurum praevidebat. Praedictio autem cum laude conjuncta est.

19.2.5 Hoc porro non adulantis erat, sed futurum praedicentis, idque inde palam est. Animadverte autem, quam vehementer Samaritanam, praeterita revelans, reprehendat.

19.2.6 Quinque viros habuistiet is quem nunc habes, non vir tuus estAnnuncient quae vobis ventura suntAnnunciavi et salvos feci, et non erat in vobis alienus, inquit, et is quem nunc habes, non vir tuus est. Sic et pater ejus multa de prophetia verba facit contra idolorum cultum. Annuncient quae vobis ventura sunt; et rursum, Annunciavi et salvos feci, et non erat in vobis alienus.

19.2.7 Et in tota prophetia hoc ipsum tractat. Hoc enim maxime opus Dei est, quod non possint daemones imitari, etiamsi admodum contendant. Nam in miraculis potest quaedam species decipere: futura vero accurate praedicere, unius immortalis naturae est.

19.2.8 Quod si id daemones aliquando fecerint, insipientes fallendo fecerunt: unde et vaticinia eorum semper falsa deprehenduntur.

19.2.9 Petrus vero nihil ad haec respondet: nondum enim quidpiam clare noverat, sed interim ediscebat: neque praedictionem illam clare videbat: neque enim dixit, Ego te cognominabo Petrum, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

19.2.10 Sed, tu vocaberis Cephas. Illud enim auctoritatis et potestatis majoris erat. Christus vero non statim et ab initio totam potestatem exhibet suam, sed interim humilius loquitur.

19.2.11 Postquam autem divinitatem suam demonstravit, cum majore agit auctoritate dicens: Beatus es Simon, quia Pater meus revelavit tibi; et rursum: Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

19.2.12 Hunc ergo sic vocavit, Jacobum autem et fratrem, filios tonitrui. Quare? Ut ostendat se eumdem ipsum esse qui et vetus testamentum dedit, et nomina mutavit, qui Abram Abraham vocavit, Saram Sarram, Jacob Israelem.

19.2.13 Multis etiam ab ortu nomina imposuit, ut Isaaco, Samsoni, et aliis ab Esaia et Osee memoratis; quibusdam etiam eam quam a parentibus acceperant appellationem mutavit, ut supra dictis et Jesu filio Nave. Nam id in more erat apud veteres, ut ex rebus nomina imponerent, quod et Elias fecit.

19.2.14 Id vero non sine causa, sed ut ipsum nomen beneficii divini monimentum esset, et memoria perpetua per expressam nominibus prophetiam auditorum animis insideret: sic Joannem a principio vocavit.

19.2.15 Nam qui a puero virtute clari futuri erant, inde nomina sumebant: iis vero qui postea clari futuri erant, postea nomen imponebatur.

19.3.1 Sed tunc diversa singuli nomina accipiebant, nunc autem unum omnes habemus, illis omnibus majus, quando Christiani appellamur, et filii Dei, et amici et corpus unum.

19.3.2 Illa quippe appellatio plus quam aliae omnes nos excitat, diligentioresque ad virtutem exercendam efficit.

19.3.3 Ne ergo indigna faciamus tanti nominis honore, cogitantes dignitatis excellentiam, qua Christi nomine vocamur. Sic enim nos Paulus appellavit. Cogitemus revereamurque nominis magnitudinem.

19.3.4 Si enim, qui ducis cujuspiam insignis, vel conspicui viri esse dicitur, altum sapit cum se illius vel illius esse dicitur, nomenque illud magno sibi ducit esse honori, totisque viribus nititur, ne per ignaviam suam tanto nomini notam infamiae inurat;

19.3.5 nos qui non a duce vel principe terreno, non ab Angelo, vel Archangelo, vel Seraphino, sed ab eorum Rege nomen sortiti sumus, annon animam quoque nostram potius exponemus, ut ne is qui nos hoc honore affecit, contumelia afficiatur?

19.3.6 Annon Imperatorios ordines nostis, scutatorum, hastatorum, qui Imperatorem stipant, quanto nempe fruantur honore? Ita et nos, qui longe propinquiores Regi nostro sumus, et tanto propinquiores, quanto propinquius est corpus capiti, nihil non acturi sumus, ut Christum imitemur.

19.3.7 Quid ergo ait Christus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.

19.3.8 Hoc si a vobis exigamus, forte grave et onerosum multis videbitur: quapropter tam accuratam imitationem non exposcam, ut infirmitati vestrae parcam.

19.3.9 Rogo autem ne pecuniis nimis haereatis, sed ut ego ob infirmitatem vestram tantam a vobis virtutem non exigo; sic et vos multo magis a nequitia recedatis.

19.3.10 Non accuso eos qui domos habent, agros, pecunias, servos; sed volo ut licite et cum decore illa possideatis. Quid est cum decore? ut domini, non servi illorum sitis, ut ea possideatis, non illa vos possideant; iis utamini, non abutamini.

19.3.11 Opes ideo sic vocantur, ut iis in opera necessaria utamur, non ut illas custodiamus. Hoc quippe servi est, illud heri. Custodire, servi est; impendere, heri et potestatem habentis.

19.3.12 Non ideo accepisti, ut in terram defodias, sed ut distribuas. Si vellet Deus ut illae servarentur, non hominibus dedisset, sed in terra occulta dimisisset.

19.3.13 Quia autem vult illas impendi, ideo permisit ut illas haberemus, ut illas mutuo communicaremus. Sin apud nos retineamus, non ultra domini illarum sumus.

19.3.14 Si autem illas augere velis, ideoque servas: illa profecto optima erit augendi1862: agendi ratio, si dispergas et undique distribuas. Nullus enim proventus sine sumtu, nullae divitiae sine expensa: id quod in rebus saecularibus videre est.

19.3.15 Sic mercator, sic agricola facit; hic semina, ille pecunias spargit: ille navigat et pecunias impendit; hic per totum laborat annum, serit, excolit.

19.3.16 Hic autem nullo eorum est opus; non apparanda navis est, non jungendi boves sunt, non aranda terra, non aeris intemperies observanda, non grando timenda.

19.3.17 Non hic fluctus sunt, non scopuli. Haec navigatio, haec sementis, hoc uno opus habet, ut facultates dispergantur, caetera vero omnia agricola ille curabit de quo ait Christus: Pater meus agricola est.

19.3.18 Quomodo absurdum non fuerit, ubi sine labore omnia sumere possumus, supinos et oscitantes manere; ubi vero multi sudores, labores, solicitudines, et postea spes incerta, ibi omnem diligentiam adhibere?

19.3.19 Ne, quaeso, ne cum de salute nostra agitur, tantopere desipiamus; sed onerosiora illa mittentes, ad faciliora et utiliora curramus, ut et futura consequamur bona, gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patri gloria una cum Spiritu sancto nunc et semper, et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY