PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.2.14 hoc autem non simpliciter fit, sed ut nuncupationem habeant sub memoratione beneficii dei, ut memoria continua eius que per nomina est prophetie, resonetur audientibus. Ita et Iohannem desuper uocauit.
CLOSE
Griffolini

19.2.14 hoc autem non temere fit, sed ut ea appellatio imponatur, quae sit diuini beneficii perpetuum monumentum, et memoria per praedicta nomina auditorum animis imprimaturB: imprimatior. Ita et Ioanni celitus nomen imposuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

19.2.14 hoc autem non temere fit, sed vt ea appellatio imponatur, quae sit diuini beneficii perpetuum monumentum, et memoria per praedicta nomina auditorum animis imprimatur. Ita et Ioanni coelitus nomen imposuit.
CLOSE
Montfaucon

19.2.14 Id vero non sine causa, sed ut ipsum nomen beneficii divini monimentum esset, et memoria perpetua per expressam nominibus prophetiam auditorum animis insideret: sic Joannem a principio vocavit.