Homilia XIX (xviii)
19.1.1 Inuenit hic primum1530: prior fratrem suum Simonem, et dixit ei: Inuenimus messiam, quod est interpretatum Christus, et adduxit eum ad Iesum.
19.1.2 Cum a principio deus hominem fingeret, noluit solum esse, sed dedit ei1470/1486/1530: ei dedit mulieris auxilium, et ut una cohabitarent, instituit. Norat enim hac mutua consuetudine multum utrique emolumenti prouenturum. Quid si non ut decuit, mulier tanto usa est beneficio?
19.1.3 Nam si rei ipsius natura consyderabitur, magna profecto in hac coniunctione deprehendetur utilitas, modo aliquid sapiamus, neque in uxore duntaxat et uiro, sed et fratribus, si tanto ipsi munere frui uoluerint.
19.1.4 Vnde propheta: Ecce quam bonum, inquit, et quam iucundum habitare fratres in unum. Et Paulus, ne eorum congregationem dimitteremus, admonuit. Haec est inter nos et bestias differentia.
19.1.5 Hac gratia ciuitates, fora, domos excogitauimus, ut simul uiueremus, non mutua tantum consuetudine, sed caritatis uinculo. Cum enim indiga1470: indaga nobis natura ab opifice deo tributa sit, neque sibi ipsi sufficiens, utilitati nostrae prospectum est, ut scilicet indigentia nostra mutua consuetudine iuuaretur.
19.1.6 Itaque quod alteri deest, alterius auxilio suppletur, non aliter ac1470/1486/1530: hac mortali successione diutinam inmortalitatem seruamus.
19.1.7 Longum explicatu esset in praesentia, quantum hac inuicem intima et sincera coniunctione utilitatis proueniat. Sed aliud intendimus, cuius gratia haec nobis dicta sunt.
19.1.8 Andreas cum1470/1486/1530: autem cum apud Iesum multa didicisset, non abscondit thesaurum, sed ad fratrem festinauit, accepta bona quamprimum communicaturus.
19.1.9 Sed qua gratia Ioannes, quem Christus sermonem habuerit, non enarrauit? Vnde cognoscere possumus, quod ideo apud Christum manserint?
19.1.10 Paulo ante id nobis ostensum est, et ex hodierna concione etiam cognoscere licebit. Quid enim fratri Andreas dicit? Inuenimus messiam, quod interpretatur Christus.
19.1.11 Vides quam cito didicit? Simul1470/1486/1530: didicit simul et persuadentis magistri sapientiam, et eorum in discendo incredibilem a principio diligentiam ostendit.1470/1486/1530: ostendit?
19.1.12 Hoc enim uerbum inuenimus animae est maxime eius aduentum desyderantis, et coelitus ueniam expectantis, cuius aduentu exultans alios euangelii gestiat fieri participes.
19.1.13 Hoc fraterni animi, cognati amoris, sinceri est affectus officium, ut in spiritalibus quam diligentissimam curam adhibeamus, inuicem opitulemur. Audi Andream quam assertiue articuli adiectione dicat: Inuenimus messiam.
19.1.14 Vnum quendam Christum expectabant nihil cum aliis communicantem. Consydera ab ipso principio fidelem et beniuolum Petri animum. Cucurrit e uestigio nihil1470/1486/1530: nil moratus. Adduxit eum, inquit1470/1486/1530: inquit eum, ad Iesum.
19.1.15 Sed nemo eius damnet nimiam in credendo facilitatem, nisi prius rem ipsam diligenter intueatur. Siquidem credibile est Andream plura persuasioni maxime accomodata narrasse. Verum euangelistae non nunquam multa breuitatis gratia praetermittunt.
19.1.16 Praeterea non dicit ei statim persuasisse, sed tantum adduxisse ad Iesum, ut inde totum disceret. Aderat enim alter discipulus doctrinae particeps.
19.1.17 Nam si Ioannes Baptista, cum inquit: Ecce agnus dei, et qui in spiritu baptizat, certiorem doctrinam magistro edocendam reliquit, et inde hauriri hortatus est, longe magis Andreas, cum suum non esset officium, neque ad tanti luminis narrationem sufficeret, ad ipsum fontem fratrem adducere oportuit tanto studio et alacritate, ut nihil eum auerteret aut moraretur.
19.1.18 Intuitus autem eum Iesus dixit: Tu es Simon filius1470: filius Simon Iona, tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Incipit iam reuelare diuinitatis mysteria, eamque paulatim per prophetias aperire. Hoc pacto et cum Nathanael egit, et cum muliere Samaritana.
19.2.1 Non enim minus quam signa prophetiae mouent, neque ullum prae se ferunt fastum. Nam miracula apud stultam plebem non nunquam calumnia notantur.
19.2.2 In Belzebul1470/1486/1530: Beelzebub, inquit1470/1486/1530: enim inquit, eiicit daemonia. Prophetia autem nulli crimini est obnoxia. In Simone et1470/1486/1530: enim atque Nathanael hac doctrinae uia usus est, non1470/1486/1530: non autem in Andrea et Philippo.
19.2.3 Quid tandem? Quoniam ille Ioannis habuit testimonium non parui ad fidem momenti, Philippus uero conspectis qui aderant, facile persuasus est.
19.2.4 Tu es Simon filius Iona. Ex praesenti futurum credit. Qui enim patrem nominat, constat eum futurum praeuidere, et honorifice de eo praedicit,
19.2.5 non adulatione, sed ueri praedictione. Quod uel ex Samaritana constat, quam uehementer reprehendit, praeterita eius opera commemorans.
19.2.6 Quinque, inquit1470/1486/1530: enim, uiros habuisti, et quem nunc habes, non est tuus uir. Sic et pater eius multa praedicit idolorum arguens opinionem: Annuntient quae uobis1470: nobis uentura sunt. Et iterum: Annuntiaui et saluos feci, et non erat in uobis alienus.
19.2.7 Et in tota prophetia hoc meminit. Hoc enim uel maxime dei opus est, quod neque daemones imitari possunt, quamuis maiorem in modum annitantur. In miraculis1470/1486/1530: miraculis enim sepe sub ueritatis umbra decipi possumus. Praedictio futurorum immortalis dei duntaxat opus est.
19.2.8 Quod siquando daemones aliquid praedixerunt, stultum etB: om. incautum uulgus deceperunt. Eorum nanque uaticinia passim falsa deprehenduntur.
19.2.9 Atqui Petrus nihil ad Christi uerba respondit. Non dum enim quicquam uiderat manifeste, sed primo didicit. Animaduerte1470/1486/1530: Animaduertendum autem quod non omnia quae ei euentura1470/1486/1530: euentura ei erant, hoc primo congressu praedixit. Non1470/1486/1530: Non enim appellauit eum Petrum, non dixit se1470/1486/1530: om. super eam petram aedificaturum1470: edificaturam ecclesiam.
19.2.10 Sed1470/1486/1530: Sed dixit tu uocaberis Cephas. Illud enim maioris erat et potestatis et1470/1486/1530: necnon etiam auctoritatis. Ea1470/1486/1530: Ea enim Christus nunc conticuit, humilius a principio loquitur.
19.2.11 Cum uero diuinitatem suam demonstrauit, maiora narrauit, inquiens: Et ego dico tibi: Tu es Simon. Tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.
19.2.12 Hunc Petrum appellauit, Ioannem uero filium tonitrui. Quamobrem?1470: Quamobrem: ut ostendat se eundem esse, qui uetus dedit testamentum. Ipse est qui nomina apte imponit, qui Abram Abraam, Saram1530: Abraham, et Sarai Sarram, Iacob Israel uocauit.
19.2.13 Multis a natiuitate nomina imposuit, ut Isaac Sampson, ut iis quorum meminit Hesaia et Oseae. Quibusdam quam a parentibus acceperunt appellationem, mutauit, ut praedictis et Iesu. Mos etiam antiquitus erat a rebus nomina imponi. Quod et Helias fecit,
19.2.14 hoc autem non temere fit, sed ut ea appellatio imponatur, quae sit diuini beneficii perpetuum monumentum, et memoria per praedicta nomina auditorum animis imprimaturB: imprimatior. Ita et Ioanni celitus nomen imposuit.
19.2.15 Qui enim debebant ab ineunte aetate uirtute pollere, eis tunc indita sunt nomina. Qui uero in aetatis progressu profecturi erant, postmodum.
19.3.1 Sed tunc quidem uaria ac differentia singuli nomen1530: nomina acceperunt. Nunc autem uno omnes appellamur, Christiano scilicet omnium maximo atque praestantissimo, cum quo et filii dei et amici et corpus dilecti1470/1486/1530: dicti sumus.
19.3.2 Qua appellatione coeteris omnibus uehementius excitari, et promptiores ad uirtutem complectendam fieri,
19.3.3 nec ea quicquam indignum facere conari debemus.1530: debemus, cum Eodem quo Christus nomine uocamur, ut Paulus testatur, cuius excellentiam nos intelligere oportet.
19.3.4 Quod si is1470/1486/1530: iis, qui principis cuiuspiam aut alterius clari uiri nomen sortitus est, cum id audit, tumet atque superbit, et magnae id sibi gloriae arbitratur, eiusque auctoritatem pro uiribus seruare annititur, quid nobis faciendum est,
19.3.5 qui non principis, non terrenae alicuius potestatis, non angeli, non archangeli, sed ipsius omnium regis nomine appellari dignati sumus? Nonne ita animam nostram instituemus, ut non afficiatur iniuria, qui tanto nos honore prosecutus est?
19.3.6 An ignoratis quanto cohortes regiae, et scutati, et astati eius latus stipantes honore habeantur? Ita et nos proximi facti deo, eo magis quam quos nunc diximus, quo corpus propinquius est capiti, quam illi regibus, totis uiribus contendamus, ut Christi simus imitatores,
19.3.7 qui inquit: Vulpes cubilia habent, et uolatilia caeli nidos struunt, filius autem hominis non habet, ubi inclinet caput.
19.3.8 Hoc ego a uobis exigere possem. Graue fortasse et onerosum multis uidebitur. Quare hanc perfectionem propter imbecillitatem uestram1470/1486/1530: nostram omittamus.
19.3.9 Arbitror autem uos non inhiare1486: nihiare pecuniis, sed quemadmodum summamB/F: summa illam uirtutem propter multorum imbecillitatem omitto, ita uobis a summa malitia abstinendum est, ac etiam longe magis.
19.3.10 Non accuso qui domos habent, agros, pecunias, mancipia, modo iis1530: his bene utatur1470/1486/1530: utantur ad frugalitatem, et ut decet, hoc est tanquam dominus, non tanquam seruus, ut ea possideat, non ab iis1530: his possideatur, ut utatur, non abutatur.
19.3.11 Χρήματα1470: Χρηματω enim, hoc est pecuniae, ἀπὸ τοῦ χράομαιB: om.; 1470: απο τον χρηθαι; 1486: ἀπo τονχράιB: om.; 1470: απο τον χρηθαι; 1486: ἀπo τονχράι, quod est uti dicuntur, ea uidelicet ratione ut iis1470/1486/1530: his in necessitatibus utamur, non ut seruemus, hoc serui est, illud domini, et ius super iis1470/1486/1530: id habentis.
19.3.12 Non propterea diuitias accepisti, ut terrae defodias, sed distribuas liberaliter, quas si deus seruari uoluisset, non sane homini dedisset, sed terrae1486/1530: om. creditas dimisisset.
19.3.13 Verum cum uelit expendi, eas nobis largitus est, ut iis1530: his inuicem communicaremus. Qui pecunias seruat, non est earum dominus.
19.3.14 Quod si ut augeantur, seruas ea profecto optima augendi ratio, ut in omnes distribuantur. Neque enim sine sumptu lucrum, neque diuitiae sine larga effusione proueniunt. Cuius rei argumentum in saecularibus rebus uideri licet.
19.3.15 Siquidem mercator et agricola, ille pecunias, hic semina profundit. Mercator nauigando pecunias in multis1470/1486/1530: multos impendit, ut deinde lucretur. Agricola semina1470/1486: terra in terramB: in terram semina iaciens, assiduo se1486: de; 1530: diei1486: de; 1530: diei labore exercet, ut plus inde accipiat.
19.3.16 Hic autem non tanto opus est labore. Non nauis fabricanda est, non iungendi boues, non terra aranda, non tempestates, non aeris intemperies, non uis grandinis timenda.
19.3.17 Nulli fluctus, nulli scopuli offendendi. Haec nauigatio, haec satio una duntaxat re indiget, ut dispergantur diuitiae. Reliqua omnia agricola ille perficiet, de quo inquit Christus: Pater meus agricola est.
19.3.18 Quae igitur temeritas, quae insania, ubi omnia sine labore, sine periculo assequi possumus, supinos et oscitantes persistere?1530: persistere: Vbi autem sudores innumeri, nauigandi pericula, labores, curae et, quod grauius est, incertum uotum, tantopere inuigilare?B: inuigilare.
19.3.19 Nolite, queso, nolite erga1486/1530: ergo propriam salutem tantopere desipere, sed tot periculis contemptis ad faciliora et lucrosiora curramus, ut futura bona consequi possimus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.