PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.3.6 Nescitis cohortes regales scutiferorum, armigerorum qui circa regem quanto uoluptantur honore? Sic et nos prope eum fieri digni effecti, et multo propinquius et tanto proprius hiis qui dicti sunt, quanto corpus capiti magis hiis propinqum est. Omnia agamus per que Christum imittemur.
CLOSE
Griffolini

19.3.6 An ignoratis quanto cohortes regiae, et scutati, et astati eius latus stipantes honore habeantur? Ita et nos proximi facti deo, eo magis quam quos nunc diximus, quo corpus propinquius est capiti, quam illi regibus, totis uiribus contendamus, ut Christi simus imitatores,
CLOSE
Griffolini-Montanus

19.3.6 An ignoratis quanto cohortes regiae, et scutati, et hastati, eius latus stipantes honore habeantur? Ita et nos proximi facti deo, eo magis quam quos nunc diximus, quo corpus propinquius est capiti quam illi regibus, totis viribus contendamus, vt Christi simus imitatores,
CLOSE
Montfaucon

19.3.6 Annon Imperatorios ordines nostis, scutatorum, hastatorum, qui Imperatorem stipant, quanto nempe fruantur honore? Ita et nos, qui longe propinquiores Regi nostro sumus, et tanto propinquiores, quanto propinquius est corpus capiti, nihil non acturi sumus, ut Christum imitemur.