Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XIX (fol.34rb-35va)
19.1.1 Inuenit hic Andreas primum fratrem proprium Symonem, et dicit ei: Inuenimus messiam quod est interpretatum Christus, et adduxit eum ad Ihesum.
19.1.2 Deus in principio faciens hominem, non reliquit esse solum, sed dedit ei aduitricem mulierem et cohabitare fecit sciens a cohabitatione hac, multum luchrum futurum. Quid enim si non ad quod oportet usa est beneficio hec mulier?
19.1.3 Sed tamen fidei ipsius naturam quis didiscerit, multam a cohabitatione hac uidebit utilitatem intellectum habentibus fieri. Non in muliere uero solum et uiro, sed et si fratres hoc fecerint, et ipsi hoc beneficio uoluptabuntur.
19.1.4 Ideoque propheta dicebat: Quid bonum, quid delectabile quam habitare fratres in idem? Sed et Paulus admonuit non derelinquere congregationem sui ipsorum. Etenim hoc est quod a feris distamus.
19.1.5 Propterea et ciuitates condimus, et forum et domos, ut simul et coalteratim simus. Non secundum habitationem solum, sed et secundum amoris uinculum. Quia enim indigens nobis natura ab eo qui fecit nata non sufficiens est sibi ipsi, conuenienter dispensauit deus, eam que hinc indigentiam de reliquo ex ea que secundum coadunationem a nobis inuicem sit utilitatem dirigi.
19.1.6 Propterea nuptie dispensate sunt ut quod deficit alteri ab altero repleatur, et ut natura que indigens creata est, fiat ita copiosa ut ipsam habeat et mortalis facta successione usque ad multum immortalitatem custodire.
19.1.7 Et erat quidem longius superexcedere me sermone ostendentem quod ab ea que a se inuicem est copulatione famulari, et sincera luchra hiis qui conueniunt fiunt. Sed aliud est quod properat nunc cuius utique et gratia a nobis hec dicta sunt.
19.1.8 Andreas enim manens aput Ihesum et discens que didicit, non detinuit apud se ipsum hunc thesaurum, sed festinat et currit cito ad fratrem traditurus ei bona que suscepit.
19.1.9 Cuius autem gratia non dixit Iohannes que sunt loqutus est ad eos Christus sequentes mox et manentes apud eum? Vnde autem et manifestum est quoniam propter hoc manserunt apud eum?
19.1.10 Demostratum est a nobis et hoc prius, licet autem et ex hiis que hodie lecta sunt discere. Vide enim quid ait hic ad fratrem. Inuenimus messiam quod interpretatur Christus.
19.1.11 Vidisti qualitercumque didicit, ostendit in breui hic. Etenim et magistri fortitudinem representat quod persuaserat eis et eorum desiderium quod desuper et a principio in hiis solliciti erant.
19.1.12 Hoc enim uerbum animi pressuram patientis, ob presentiam eius et expectantis aduentum desuper, et facti alacris postquam apparuit quod expectabatur et festinantis aliis tradere hoc euangelia;
19.1.13 hoc fraterne bone uoluntatis, hoc cognati amoris, hoc sincere affectionis. In spiritualibus studere manum porrigere sibi inuicem, audi uero et hinc cum articuli adiectione dicentem. Non enim dixit messiam. sed commessiam.
19.1.14 Ita unum quedam Christum expectabant, nichil commune ad alios habentes. Considera uero michi dilecte et ex ipso principio obedientem, et effrenem Petri mentem. Confestim enim cucurrit, nichil tardans. Duxit enim ait eum ad Ihesum;
19.1.15 sed nullus facilitatis eum accuset, si non multa prius inquirens, ita sermonem suscepit. Dicens enim et fratrem est diligentius dixisse hec et per longa uerba. Sed euangeliste ubique multa abscidunt, breuiloquii curam habentes.
19.1.16 Aliter autem neque dictum est quoniam credidit simpliciter, sed quoniam duxit eum ad Ihesum. Illum de reliquo traditurus ut omnia ab illo discat. Etenim et alter discipulus simul aderat et conferebat ad hec.
19.1.17 Si uero Baptista Iohannes cum dixisset quoniam agnus est et quoniam in spiritu baptizat apertiorem de hoc doctrinam cessit ab illo discere, multo magis Andreas utique hoc fecit, seipsum quidem non putans ad explanationem omnem sufficere, ad ipsum uero luminis trahens fontem cum studio tanto et gaudio, ut neque aliquantulum remitteret et tardaret ille.
19.1.18 Et inspiciens eum Ihesus ait: Tu es Symon filius Iona; ait: tu uocaberis Cephas quod interpretatur Petrus. Incipit de reliquo hic reuelare que deitatis et paulatim eam aperire, a predicationibus. Ita et in Nathanaele fecit, et in muliere Samaritana.
19.2.1 Signis enim non minus prophetie adducunt. Et non calidum quid habent. Nam miracula quidem et utique detrahuntur ab insipientibus.
19.2.2 In Beelzebud enim ait eicit demonia. De prophetia uero, nichil tale dictum est umquam. Igitur in Symone quidem et Nathanaele isto doctrine utitur modo. In Andrea uero et Philippo hoc non fecit.
19.2.3 Quid utique? Quoniam ipsi quidem testimonium habebant Iohannis, non paruam preparationem. Philippus uero presentes uidens dignum fide argumentum suscepit fidei.
19.2.4 Tu est Symon filius Iohanna. A presenti et futurum credi facit. Qui enim patrem dixit, manifestum quoniam et futurum presciebat, et cum laude predictio.
19.2.5 Quod autem non blandientis erat, sed futurum predicentis et manifestum illinc. Intuere nimirum Samaritana, qualiter cum uehementibus redargutionibus facit predictionem.
19.2.6 Quinque enim ait uiros habuisti, et nunc quoniam habes non est tuus uir. Ita et pater eius multum de prophetia facit sermonem, ydolorum glorie instans; annuntient enim uobis ait quid deberet super uos uenire. Et rursus annuntiaui et saluaui et non erat in uobis alienus.
19.2.7 Et per totam prophetiam hoc in medium ducit; hoc enim maxime opus dei quod neque imitari possunt demones. et si uehementer altercentur. Nam in miraculis quidem et fantasia fit utique, futura uero predicere cum certitudine illius solius incorruptibilis nature est.
19.2.8 Si uero alicubi et demones hoc fecerunt non uere sed decipientes, insipientiores. Vnde et facile deprehensibilia eorum ubique sunt uaticinia.
19.2.9 Petrus autem nichil ad hec respondit. Nundum enim quid sciebat manifeste, sed interim discerebat. Vide uero neque integram predicationem positam. Non enim dixit: Ego te transnominabo Petrum, et edificabo ecclesiam meam in hac petra;
19.2.10 sed tu uocabitis Cephas. Illud enim actoritatis erat et potestatis maioris. Christus autem non confestim neque a principio ea que sunt potestatis demonstrat omnia, sed interim humilius loquitur.
19.2.11 Quoniam nempe dedit sue deitatis demonstrationem, de reliquo auctorizabilius id ponit dicens: Beatus es Symon quoniam pater meus reuelabit tibi. Et rursus: Ego dico tibi: Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.
19.2.12 Igitur quidem ita nominauit. Eos aliqui circa Zebedeum, filios tonitrui. Cuius igitur gratia hoc fecit? Ostendens quoniam ipse est qui et uetus dedit testamentum et nomina transmutauit. Qui Abran Abraham uocauit, et Sarray Sarram, et Iacob Israelem.
19.2.13 Igitur multis quidem et a natiuitate nomina posuit ut Ysaach, Samson, ut hiis qui in Ysaia et Osee aliis autem post eam que a progenitoribus est nunc captionem, ut et hiis qui dicti sunt et filio naui. Consuetudo et antiquis erat a rebus nomina ponere. Quod utique et alicubi Helyas fecit;
19.2.14 hoc autem non simpliciter fit, sed ut nuncupationem habeant sub memoratione beneficii dei, ut memoria continua eius que per nomina est prophetie, resonetur audientibus. Ita et Iohannem desuper uocauit.
19.2.15 Nam quibus quidem ex prima debebit etate uirtus clarescere, illinc nomina susceperunt. Quibus autem postea debebat augeri, et nuncupatio posita est.
19.3.1 Sed tunc quidem differencia unusquisque accipiebat nomina. Nunc autem unum omnes habemus quod omnibus maius est illis Christiani nuncupari, et filii dei et amici et corpus;
19.3.2 sufficiens enim est hec nuncupatio omnibus magis illis nos suscitare et facere animosiores ad uirtutis operationem.
Morale xix. quoniam oportet in id quod decet uti diuiciis et non suffodere eas.
19.3.3 Ne igitur indigna agamus eo quod secundum nuncupationem honore excogitantes superhabundantiam dignitatis qui Christi uocamur. Ita enim nos Paulus uocauit. Excogitemus et erubescamus nuncupationis huius magnitudinem.
19.3.4 Si enim magistri quis dictus esse alicuius insignis militis, aut et aliter clari hominis magna sapiat illius audiens uel illius et dignitatem hoc nomen extimat magna et omnia facit, ut non propter propriam desidiam ei cuius est denominationis blasphemiam inferat.
19.3.5 Nos non magistri militis neque principis alicuius eorum que sunt super terram, non angeli, neque archangeli, neque seraphin sed ipsius qui horum est rex uocati milites a nuncupatione Christianitatis. Nonne et animam trademus ut non conuiciemur ei qui honorauit?
19.3.6 Nescitis cohortes regales scutiferorum, armigerorum qui circa regem quanto uoluptantur honore? Sic et nos prope eum fieri digni effecti, et multo propinquius et tanto proprius hiis qui dicti sunt, quanto corpus capiti magis hiis propinqum est. Omnia agamus per que Christum imittemur.
19.3.7 Quid igitur Christus ait? Vulpes foueas habent et uolucres celi habitationes, filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
19.3.8 Igitur hoc quidem si expecierimus a nobis, honerosum fortassis et graue uidebitur esse multis. Ideo subtilitatem quidem hanc dimitto propter uestram imbecillitatem.
19.3.9 Obsecro uos non affigi pecuniis, sed sicut ego a superhabundantia desisto que est secundum uirtutem animi propter imbecillitatem multorum. Ita et uos ab ea que secundum malitiam est superhabundantia desistite et multo plus.
19.3.10 Non accuso domos habentes, et agros et pecunias et mancipia, sed cum cautela hec possideri uolo et cum decentia. Quid est cum decentia? In ordine dominorum et non seruorum ut possideat ea et non possideatur ab eis. Vt utatur eis et non abutatur.
19.3.11 Pecunie enim apud grecos ethimata dicuntur, et propterea ut eis in necessariis theometa, id est utamur ministrationibus. Non ut custodiamus; hoc enim domini, illud uero serui. Custodire enim famuli, consumere uero dominatoris et multam habentis potestatem.
19.3.12 Non ideo accepisti ut eas suffodias; sed ut eas distribuas. Si uellet deus eas custodiri, nequaquam hominibus eas dedisset sed dimisisset utique in terra iacentes manere.
19.3.13 Quia uero uult eas consumi, propterea eas nos sinit habere ut adinuicem tradamus. Si uero aput nos ipsos detineamus, non ultra dominatores harum sumus.
19.3.14 Si uero uis eas ampliores facere et propterea detines, et hic hec omnium optima methodus spargere et distribuere; neque enim fieri reddit sine impensis, neque diuitias sine sumptibus. Hoc enim et in mundanis fieri uidebit quispiam utique.
19.3.15 Ita negociator, ita agricola acquirit: hic quidem semina, ille uero pecunias emittentes. Nam hic quidem mare nauigat ut spargat sua; ille uero anno integro laborat semina submittens et curans.
19.3.16 Hic autem nullo opus est horum: non construere nauim, non iugare boues et arare terram, non de inequalitate aeris sollicitos esse, non grandinis iniectionem timere.
19.3.17 Non sunt procelle hic, non scopuli, hec nauigatio et hec seminatio, uno indiget solo ut prohitiamus que sunt. Reliqua uero omnia agricola ille faciet, de quo ait Christus: Pater meus agricola est.
19.3.18 Qualiter non inconueniens est ubi quidem est sine labore omnia accipere, resupinum esse et desidem? Vbi quidem multi sudore, ampliores uero labores et sollicitudines et post hoc quod spei incertum omne ostendere desiderium.
19.3.19 Ne deprecor. Neque usque tantum insipientes fiamus ad propriam salutem, sed honerabiliora dimittentes ad faciliora et questusiora curramus, ut et futuris fruamur bonis, gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi, cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu, imperium honor nunc et semper et in secula seculorum amen.