PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.2.7 Et per totam prophetiam hoc in medium ducit; hoc enim maxime opus dei quod neque imitari possunt demones. et si uehementer altercentur. Nam in miraculis quidem et fantasia fit utique, futura uero predicere cum certitudine illius solius incorruptibilis nature est.
CLOSE
Griffolini

19.2.7 Et in tota prophetia hoc meminit. Hoc enim uel maxime dei opus est, quod neque daemones imitari possunt, quamuis maiorem in modum annitantur. In miraculis1470/1486/1530: miraculis enim sepe sub ueritatis umbra decipi possumus. Praedictio futurorum immortalis dei duntaxat opus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

19.2.7 Et in tota prophetia hoc meminit. Hoc enim vel maxime dei opus est, quod neque daemones imitari possunt, quanuis maiorem in modum adnitantur. In miraculis enim saepe sub veritatis vmbra decipi possumus, certa autem praedictio futurorum immortalis dei duntaxat opus est:
CLOSE
Montfaucon

19.2.7 Et in tota prophetia hoc ipsum tractat. Hoc enim maxime opus Dei est, quod non possint daemones imitari, etiamsi admodum contendant. Nam in miraculis potest quaedam species decipere: futura vero accurate praedicere, unius immortalis naturae est.