PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.2.3 Quid utique? Quoniam ipsi quidem testimonium habebant Iohannis, non paruam preparationem. Philippus uero presentes uidens dignum fide argumentum suscepit fidei.
CLOSE
Griffolini

19.2.3 Quid tandem? Quoniam ille Iohannis habuit testimonium: non parui ad fidem momenti. Philippus uero conspectis qui aderant: facile persuasus est.
CLOSE
Griffolini-Commelin

19.2.3 Quid tandem? Quoniam ille Ioannis habuit testimonium non parui ad fidem momenti: Philippus vero conspectis qui aderant, facile persuasus est.
CLOSE
Montfaucon

19.2.3 Quare? Quia illi testimonium Joannis habuerant, non modicam praeparationem: Philippus vero cum adstantes videret, fide dignum accepit ad fidem amplectendamPG-44: amplectandam indicium.