PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.3.14 Si uero uis eas ampliores facere et propterea detines, et hic hec omnium optima methodus spargere et distribuere; neque enim fieri reddit sine impensis, neque diuitias sine sumptibus. Hoc enim et in mundanis fieri uidebit quispiam utique.
CLOSE
Griffolini

19.3.14 Quod si ut augeantur, seruas ea profecto optima augendi ratio, ut in omnes distribuantur. Neque enim sine sumptu lucrum, neque diuitiae sine larga effusione proueniunt. Cuius rei argumentum in saecularibus rebus uideri licet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

19.3.14 Quod si vt augeantur seruas, ea profecto optima augendi ratio, vt in omnes distribuantur. Neque enim sine sumptu lucrum, neque diuitiae sine larga effusione proueniunt. Cuius rei argumentum in secularibus rebus videri licet.
CLOSE
Montfaucon

19.3.14 Si autem illas augere velis, ideoque servas: illa profecto optima erit augendi1862: agendi ratio, si dispergas et undique distribuas. Nullus enim proventus sine sumtu, nullae divitiae sine expensa: id quod in rebus saecularibus videre est.