19.1.16 Aliter autem neque dictum est quoniam credidit simpliciter, sed quoniam duxit eum ad Ihesum. Illum de reliquo traditurus ut omnia ab illo discat. Etenim et alter discipulus simul aderat et conferebat ad hec.
19.1.16 Praeterea non dicit ei statim persuasisse, sed tantum adduxisse ad Iesum, ut inde totum disceret. Aderat enim alter discipulus doctrinae particeps.
19.1.16 praeterea non dicit ei statim persuasisse, sed tantum adduxisse ad Iesum, vt inde totum disceret, aderat enim alter discipulus qui ista adiuuabat:
19.1.16 Alioquin autem non dicit eum statim credidisse; sed adduxit eum ad Jesum, ipsi traditurus eum, ut omnia ab illo edisceret. Nam alius quoque discipulus aderat, et ad haec concurrebat.