PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

19.1.2 Deus in principio faciens hominem, non reliquit esse solum, sed dedit ei aduitricem mulierem et cohabitare fecit sciens a cohabitatione hac, multum luchrum futurum. Quid enim si non ad quod oportet usa est beneficio hec mulier?
CLOSE
Griffolini

19.1.2 Cum a principio deus hominem fingeret, noluit solum esse, sed dedit ei1470/1486/1530: ei dedit mulieris auxilium, et ut una cohabitarent, instituit. Norat enim hac mutua consuetudine multum utrique emolumenti prouenturum. Quid si non ut decuit, mulier tanto usa est beneficio?
CLOSE
Griffolini-Montanus

19.1.2 Cum a principio deus hominem fingeret, noluit solum esse, sed ei dedit mulieris auxilium, et vt vna cohabitarent, instituit. Norat enim hac mutua consuetudine multum vtrique emolumenti prouenturum. Quid si non vt decuit mulier tanto vsa est beneficio?
CLOSE
Montfaucon

19.1.2 Deus initio cum fecit hominem, non reliquit illum solum, sed dedit ei adjutricem mulierem, ut habitaret cum eo: cum ex hoc contubernio multum lucri accessurum nosset. Quid enim si non uti par erat hoc beneficio usa sit mulier?